# Hierozoicon. Vol. 1 679.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 679.1 to 679.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/679.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/679.1

At nihil insulsius, quàm quod habet D 77, id est, Commentarium Mysticum in Psalmi locum, in quo versamur. Πουσι πρ xos NDI D VNI D θῇ σι ἄτη τινει τιστι πρπρ πυcanino non in Cera ferarum est piissima. Itaque cùm ferae sitiunt ad eam conveniunt, ut sursum tollat oculos suos. Illa autem quid facit? De fossa foves, in cujus medio colligat cornua sua, clamat. Et, Deo Sancto Benedicto ad misericordiam inflexo abyssus illi aquas excitat. Non est igitur, quòd quis Mosem miretur, aut Eliam aquas à Deo precibus luis impetrâsse, cum cerva etiam hâc eâdem virtute polleat apud Deum Hoc quoque ab Hebraeis quaeritur, quid sit robus MD cerva aurorae in titulo Psalmi vigesimi secundi, qui sic habet, Praecentori super cervam aurora. Nec desunt, quibus nobis hoc loco id ipsum sit, quod nione ejusdem Psalmi versu vigesimo, quo Deum sic compellat David. T. Virtus mea ad auxilium meum festina. In his R. Menachem, quem citat R. Se lome. Quod ipsum sequuti Graeci interpretes hic habent, Tπὲρ τῆς ἀντιλήψεως τῆς ἐωθινῆς, Pro auxilio matutino, seu praepropero, supple consequendo; quasi hic sit Psalmi scopus. Et Symmachus eodem sensu, Τπὲρ τῆς βοηθείας τῆς ὀρθεινης. Chaldaeus quoque, & Aben Ezra Nyrae pro robore & virtute sumunt; sed aliò referunt. Chaldaeus enim hic intelligit impri ΜS RVT AP virtutem jugis oblationis aurorae, id est, ad auroram offerri solitae. At Aben Ezra animi Dynig, robur (seu vigorem) ascensionis aurora. In quibus omnibus hoc desideres, quòd N ajeleth confundunt cum poli, ejaluth: quorum hoc quidem robur, & virtutem; at illud ni nisi cervam sonat. Pro cerva enim habetur hâc ipsa formâ Prov. v. 19. & ferem. xiv. 5. Et Plurale Γτ, ajaloth, vel ajeloth, reperitur 2 Sam. XXII. 34. Job. XXXIX. 1. Ps. xviii. 34. & xxix. 9. Cant. Il. 7. & iii. 5. Vocis igitur toties repetitae significatio non potest in dubium revocari. Itaque N omnino est cerva aurorae. R. Selomo interpretatur instrumentum musicum: & in Aben Ezra nonnulli NI Q instrumentum pulsatile; ut nablium lyram, citharam &c.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
