# Hierozoicon. Vol. 1 683

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 683. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/683
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/683

Quamvis non satis perceperit menten Aristotelis, qui cervum non dixit tum ruminare, cùm à nobis alitur (neque enim ideò mutat naturam:) sed quòd ruminat cervus nobis indè esse compertum quòd nobiscum quandoque alitur. Cervinae carnis assiduus usus creditur amovere febres, quia ipse nunquam febricitat. Plinius ubi suprà, Febrium morbos non sentit hoc animal, quin & medetur huic timori. Quasdam nos principes foeminas scimus omnibus diebus matutinis carnem eam degustare solitas, & longo aevo caruisse febribus. Solinus, Patuit nunquam eos febrescere: quam ob causam confecta ex medullis eorum unguina sedunt calores hominum languentium. Legimus plurimos, matutinis diebus cervinam carnem degustare solitos, sine febribus longaevos fuisse. Tamen Avicenna contra libro secundo Canonis in capite De carni, b, X bus, αν λλλα τ τι Caro boum, & cervorum, & ibicum, & magnarum evium quartanas febres excitat. Galenus libri terti De alimentorum facultatibus capite secundo cervinam generare asserit succum vitiosum, & concoctu difficilem. Ita etiam Aëtius Tetrab. 1. Serm. 2. cap. 121. Et Simeon Sethi, Τὰ εν ἐλάφων κρέατα κ κογυμά ἐστι καὶ δύσπεπτα, καὶ μελαίνης χολῆς γιννητικά. Sed aestate inprimis, si credimus, quia, cùm serpentibus alantur διψώδεις γίνονται. Et Philosophus, Καδʼ ἐν δὲ χρόνον ὀχεύουσι τὰ κρέα γίνεται φαύλα, καὶ δυστώδη, καθάπερ τὰ ῶν τράγων· Cùm in libidinis aestu sunt (Gall. en rut) carnes eorum malae & foetidae sunt, perinde ac hircorum. Interim veteres hoc alimentum magni fecisse suadet, quòd Telephum, Mysorum Regem, lacte cervae, & Achillem μύελοις ἐλάρων enutritos fuisse fabulati lunt. Cervos in Chanaanitide plures fuisse vel ex Aeliano constat, qui in fine libri quinti disertè scribit Περὶ τ ἐν τοῖς Συροις ἐλάρων· & caput ita orditur Οἱ ἐν ξύροις ἔλαφοι γίνονται τὰ ἐν ὅρεσι μεγίστοις, Αμάνῳ τε, καὶ Λιβάνῳ, καὶ Καρμήλῳ Cervi, qui in Syris sunt, gignuntur in altissimis montibus, Amano, Libano, & Carmelo. Proinde anno sterili pabulum cervis defecisse queritur Peremias capitis decimi quarti versu quinto. Et in vulgatis cibis apud Judaeos cervinam fuisse docuimus. Quin in sacro dramate, cujus scena est in Judaea, Terosolymitanas virgines Sponsus ita compellat Cant. il. 7. & iii. 5. Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas, & cervos agri, id est, qui degunt in agris, ab urbe non multùm dissitis. Et hinnulis pro statione assignantur P & montes Bether, Cant. ii. 17. & DDDZ montes Besamim, sive aromatum, quae fuerunt Judaeae loca hodiè nobis ignota. Mons Ma Bether est mons scissionis. Videtur ita dictus propter ῥωχμοὺς, & χάσματα, id est, terrae scissuras, quae fiunt imbrium violentiâ. Et hoc voluisse Seniores, qui reddunt ἔρη κοιλωμάτων mentes cavitatum. Sunt, qui malunt κυκλωμάτων, quae lectio si potior esset, dicerem illos in Hebraeo legisse montes M, Cether non Aa, Bether, quia M corona est κυκλοειδὴς. Et PQ montes Cether, seu coronae, vocari potuisse montes, quibus ferusalem tanquam coronâ, cincta erat circumquaque, Ps. CXXV. 2.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
