# Hierozoicon. Vol. 1 69.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 69.1 to 69.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/69.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/69.1

regnum in regnum pugnabit, id est, inquiunt, principatus in principatum. Quin varia tum in Aegypto fuisse regna probatur. Ad Apoc. 16. 13. ubi describuntur tres impuri spiritus ranis similes, docetur in rana multa esse odiosa. Primo enim ranis est vox rudis & incondita. Itaque iis conferuntur clamosi & obstreperi. 2. Ranae convitiari videntur, quia radunt aures mordaci quâdam vocis acrimoniâ. Unde in Columella convitia raua vocantur ranarum coaxationes. Et Ulubrenses sibi obloquentes Cicero ranunculos appellat. Neque aliâ de causa finguntur Lycii in ranas fuisse mutati, quam quia convitiis Latonam prosciderant. Cujus fabulae ignoratio Plutarchum in devia traxit. 3. Poetae a Patribus cum ranis collati sunt, propter inanem loquacitatem. 4. Iisdem Haeretici & Sophistae similes. 5. Item impii, qui in peccatorum sordibus tanquam in luto permanent. 6. Et Monachi boni & mali apud Epiphanium. 7. li etiam qui perpetuo potu se ingurgitant. 8. Rana propter oculos sanguineos est impudentiae symbolum. 9. Et superbiae, propter inflatas buccas. Hinc ranae dictae παρρυσίδος. Et de rana & bove fabulam nemo nescit. Ex his constat quibus virtutibus polleant spiritus immundi ranis similes. Et homines garrulos, molestos, importunos, in foedissimis vitiis tanquam in luto se volutantes, nihil minus quam quod profitentur re atque opere praestantes, gurgites, ventres, impudentes, superbos hoc typo adumbrari. Iidem clamoribus suis Reges ad bella concitant Apoc. 16. 14. non sine ad id allusione quod ranae ultra solitum vocales inter tempestatis signa sunt. Rana tamen qualis est apud Mahumetanos in pretio est: Et unum ex quinque animalibus quae nefas est occidere. Quia Deum scilicet ranae laudant suis ὀλολυγόζι. Et Abrahami rogum in Babylonia, si credimus, multis aquis asperserunt. Proinde ranas miris ornant elogiis, iis haereticis non absimiles quos Philastrius ranas coluisse refert. In Novo Testamento de margaritis multa loca sunt. In veteri tres voces quae margaritas sonant, sed aliter redditae a veteribus. Prima nihna bedolach Gen. 2. 12. & Num. 11. 7. quam alii crystallum, alii bdellium reddunt. Sed priores fefellit prava lectio, posteriores sonus vocis quae ad bdellium accedit. Terra Havila, ubi bedolach, est Arabiae pars margaritifera circa Catipham & Baharain, unde margarita Aethiopice ACE: bahrio. Katar ibidem olim φαρὼ. Manna cum margaritis confertur, quia album & rotundum. Quod Talmudicis non fuit plane ignotum. Hebraica est fabula margaritas cum manna simul pluisse.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
