# Hierozoicon. Vol. 1 69.5-8

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 69.5 to 69.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/69.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/69.5

Nec paucis Hebraeorum atque Arabum nona bedolach est margarita. Forte nigra, habet chetb pro he (quod confirmant Samaritani) & fit a hya badal separare, segregare. Ut a synonymo qua parad unio Arabice vocatur DO pharida. nota bedolach neque bdellium esse, neque crystallum, neque gemmarum ullam probatur. Vox evis peninim in Prophetis aliquoties occurrit, ut Job 28. 18. Extractio sapientiae prae extractione τῶν peninim, sup. quaerenda. Et de eadem Pro. 3. 15. Est pretiosior vis peninim. Pro. 8. 11. Melior est sapientia τοῖς peninim. Pro. 20. 15. Aurum & peninim abunde sunt. Pro. 31. 10. de muliere strenua, Remotior est τοῖς peninim comparatio ejus. Thren. 4. 7. Nazaraei ejus erant nive puriores, lacte candidiores, corpore rutili ut peninim. His locis, ut asserimus, peninim sunt margaritae. Primo enim alludunt πιννα, πιννικὸν, πίννινος λίδος. Pinnae species est perna, unde perle vernaculum. 2. Gemmarum nomina in Scriptura fere extant singulari numero, quia in annulis &c. solent esse singulae: At peninim semper plurali, quia in torquibus & armillis conseruntur margaritae plures. 3. Job. 28. extractio peninim est piscatio margaritarum de qua multa. 4. Scriptura censet peninim inter res pretiosissimas. Margaritis autem, praeter adamantem, nihil est pretiosius. 5. Tamen magna est copia τῶν peninim Pro. 20. 15. id est margaritarum. Puta circa Babarain, in India &c. 6. Remota est comparatio τῶν peninim, Pro. 31. 10. nempe nullibi Judaeae propior quam in intima Arabia. Sic Jerem. 6. 20. calamus aromaticus venit e longinqua terra, id est ex Arabia. Fallitur Salmasius qui alibi provenisse non putat quam in India. Arabici enim multa est mentio. Fuit etiam prope Judaeam in Aulone, sed post Prophetarum tempora. Objicitur de Nazaraeis dici Thren. 4. 7. iota rubuerunt corpore ut peninim. At margaritae nonnisi per vitium rubent. Resp. Rubere ibi splendere est, ut Latine, rutilare, rutilus, purpureus. Candidus & λάκὸς unde dicantur. Chaldaeis puno primo minium, deinde quemvis colorem sonat. De Hebraeis vulgo rubere, sed Arabibus candere est. Levit. 13. 19. lepra alba dicitur ronet, quod neque subrubram sonat, neque impense rubram, neque rubrum albo fuisse mistum, sed lepram fuisse lucidam. Itaque inna ibidem vocatur a via quod lucere est. Ita Cant. 5. 20. Sponsus est candidus D & lucidus, id est summe candidus. Quomodo hic Nazaraei, qui in eodem versu lacti & nivi comparantur propter summum candorem. Nazaraei, inquam, non voto sed dignitate, id est viri principes. Margaritis Graecum & Arabicum a splendore nomen est.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
