Latin
CAPUT VIGESIMUM PRIMUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 692
Unproofread scanNot analysed yet
Pone tamen fuisse notam, quid necesse fuit Judaeis nominatim permittere ejus animalis esum, cujus nullum usum habebant, quodque in Judaea fortasse nunquam à quoquam conspectum est? Hebraeâ igitur voce l zemer, aliud significari suspicor, nempe aliquod animal capreis aut cervis congener, ut aliis illis animali um vocabulis, quae in eodem versu habentur. Sed illud animal, quale sit, praecisè definire facile non est; quia vox OI, zemer, una est ἐκ τῶν ἄπαξ λεγομένων. Neas tamen conjecturas doctorum judicio non illibenter sub "ramaza, &injiciam. Aversis literis &amara, rabicè στ. salire est, idque non saltu quovis, sed σθ . saltu capreae. Alcamus, e o a Et aQ. Idem, ubi, Θ Videt quisquis Arabicas literas primoribus labris attigit, zamara, de capreis ramaidem esse, quod a, vel napha Q, watsaba: quae duo verba in saliendi &desiliendi significatione notissima sunt. Omnino igitur I, zemer, Nomen, à Verzamara deductum, est Arabicae capreae genus aliquod maximè ἀλτικὸν, &πηδητικὸν, ibex puta, vel rupicapra. Sed rupicapra potiùs, quia in eodem versu hyr est ibex, ut suo loco dicetur, Hùc facit, quòd ab Hebraeorum nonnullis Ol, zemer censetur in Arabicis animalibus: ut ab auctore Portae coeli, qui de elephante haec habet. fol. 26. c. DUYW τπ που προν 2υ τοι γα τῇ vno in mon Et barritus ejus gravis est instar rugitùs leonis: &post barritum superest in illius promuscide aer, qui in vo cem erumpit, instar vocis temer Arabiae. Nonnulli hoc ipsum confirmant Chaldaeorum auctoritate, Jonathanis inquam, &Onkeli; quibus OI est NV capreae genus, ut volunt, etiam à saltu dictae: quia 1? occurrit in Syra versione pro ἐσκίρτητε Luc. i. 41. Sed NSV aliud est, ut suo loco dicetur.