# Hierozoicon. Vol. 1 7.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 7.1 to 7.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/7.1

Undecimum per nets a volando factum accipitri valde convenit, qui volatu maxime praestat. Proinde, magno veterum & recentiorum consensu, referunt ad accipitrem, quem hodieque nisum non pauci vocant. Tamen in fabulis Nisus rex Megarensium pro accipitre in haliaeetum mutatus fuisse fingitur. Sed accipitris una species laniarius ad haliaeetum tam proxime accedit ut visu non possint dignosci, sed solo pastu. Duodecimum DIS chos Symmachus upupam interpretatur, si Hieronymo credimus. Sed puto legendum ululam. Quia apud omnes veteres bra ches est avis nocturnae species, puta nycticorax, bubo, noctua. Nempe Seniores praeiverant, qui pro D chos videntur legisse ea bum, quomodo Arabes nycticoracem vocant. Licet enim hae duae voces sono valde differant, tamen scripturâ sunt simillimae. At Dio chos primo poculum sonat, illudque valde amplum. Unde est quod Graeci κόνου reddunt Es. 51. 17. Persici poculi genus, quod continebat decem cotylas. Deinde onocrotalum suspicor ita fuisse appellatum, ab amplo illo vase quod habet in infima parte rostri; Romani truam vocabant. Unde ipsa avis truo dicta est. Quo dato, in his Davidis Psal. 102. 7. similis factus sum pelecano deserti, & fui ruan ora ut chos solitudinum, optime cohaerebunt duo hemistichia. Quia pelecanus & onocrotalus sunt aves simillimae, quasque a scriptoribus passim promiscue sumi a multis observatum est. Decimum tertium eo salach Hieronymus & ex eo multi recentiores mergulum aut mergum reddunt. Sed Seniores καταῤῥάκτη, quod probo magis. Quia 770 salach verbum significat ex alto dejicere. Itaque Graeci καταῤῥάσοιν reddunt Ps. 101. 11. Id autem catarrhactae proprium, qui vel ex summo aëre, vel ex vertice rupis in mare cum impetu se dejicit, cum videt praedam. At mergus solum in aquas quibus innatat demergitur. Sunt qui pro mergo aut catarrhacte, ardeam, larum, gaviam, fulicam, corvum aquaticum exponunt. Sed Graecorum versioni steterim, quę videtur omnium optima Decimum quartum 10. jansuph vel jansoph Graeci & Hieronymus ibin reddunt Es. 34. 11. ubi de Idumaea dicitur: Jansuph & corvus in ea habitabunt. Quae versio non potest stare, quia Aegyptia est avis ibis, quaeque non vivit albubara otidem. Sed albasak accipitrem exextra Aegyptum. Arabes in Lege C ponunt, & in Esaia & LX Syrus & Chaldaei duo NDDD kiphupha bubonem, longe melius.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
