# Hierozoicon. Vol. 1 70.5-8

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 70.5 to 70.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/70.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/70.5

In Midras ita sumitur. In Chaldaea paraphrasi est circumire. Unde multae voces etiam Hebraicae dedura id ipsum sonat. Arabice ductae. In his vna caddur, id est sicut pila vel sicut orbis Es. 22. 18. & 29. 3. Et margarita Hebraeis an dar, Chaldaeis NI dura dicta, quia rotunda. dor vel dur, plur. dar est unio. Hebraeum in dar probamus in Graeca versione non Arabibus quoque reddi πάρινον λίθον, ut putant, sed τίννινον. Lapis autem pinninus est margarita. Jurisconsultus margaritam e censu lapidum eximit. Tamen alii aliter. In animalibus multi sunt lapides. Margarita conchę nucleus, callus, verruca, ossiculus non vocatur nisi improprie. Lapidem vocant Hebraei, Arabes, Graeci, Romani poetae, historici & philosophi, Graecia recentior λιθομάργαρον. Margaritas in pavimento sterni res videbitur fine exemplo, & propior fabulis Milesiis de palatio Psyches. Neque enim in pavimento sed in socculis margaritas calcabant Romanae mulieres. Sed Assueri pavimentum quidni tam potuerit margaritis ornari quam smaragdis aut carbunculis, quod interpretes alii volunt? Cogitandum quantus fuerit Persarum luxus, quam profusae divitiae. Et Susarum hic describi Regiam, quam admirabilem fuisse tradunt Aristoteles & Apuleius. Afferuntur aliunde multa exempla similis luxus. Sic in India templum Solis margaritis fuit stratum. Babylone Beli regia auro tecta & strata. In privatorum aedibus in Arabia smaragdi parietibus agglutinati. In Colchide Ebusopis regis aureae camerae, & argenteae trabes, columnae atque paex margaritis. Terra scobe auri & aurosa arena strata. rastatae. Romae Musaea & cubicula Basilii Macedonis templa argento, auro, gemmis & margaritis distincta. Pro. 25. 12. in chali non est margaritum, ut ab Hieronymo redditur. Sed quicquid ad muliQuandoque latius sumitur pro quovis ornatu in vestiebrem mundum pertinet, etiam Arabice. bus. Interpretes quam hic fluctuent. Sapientia margaritis in Scriptura saepe confertur aut praefertur. Regnum coelorum, id est Evangelium, quomodo margaritae simile. Margaritae ex remotis locis afferuntur. Et eas commendant candor, laevor, soliditas, vires abditae, splendor, ornatus, pretium, quae omnia in Evangelio. Margaritarum pretium barbaris ignotum. Porcis etiam, quibus non sunt abjiciendae. Secundum margaritas nihil in mari purpurâ, & hyacintho pretiosius, de quibus saepe sacri scriptores. Nos primo de cochleis agimus, ex quibus eliciuntur tam eximii colores, quas Hebraei vocant Simoni chilzonim. Hinc Deut. 33. 19. de Zabulonitis dicit Jonathan in paraphrasi Deut. 33. 19.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
