# Hierozoicon. Vol. 1 701.1-5

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 701.1 to 701.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/701.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/701.1

In „ legeid est, cucumerem terpretes λαὶ] runt pro les) pro ferula. Hujusmodi erroribus cùm scateat illa versio, ii saeps nugas agunt, qui stylum stringunt in Avicennam. Neque enim ipsum refellunt, sed scribas, aut interpretes, per quorum incuriam, aut imperitiam, multa σράλματα in egregium opus irrepserunt. Sed, ut è diverticulo redeamus in Arabibus hodieque lanuginem, & viam, cum AE villos, aut pilos minutos sonet, puto Hebraeis etiam D id ipsum significâsse, atque indè factum, ut cervi juniores, qui Graecè σπαθίναι, & ἀχαιἶναι, Hebraicè SV dicerentur à lanugine, & pilis cornuum, quae tum nascuntur. Cant. ii. 17. & viii. 14. cervorum hinnulis levitatem, atque agilitatem in cursu, non frustrà tribui jam docuimus; cum nullum animal sit pernicius, ut ex presse habet Xenophon in loco, quem citavimus Τότε τάχος οὐδενὶ εἰκός ὅτι τῶν τηλικούτων νεβρῶν. Nempe ut venatorum adventu, tanquam re inassuetâ, magis percelluntur, quàm cervi jam adulti, ita majore nisu fugiunt, & alas pedibus addit timor. Sed ille impetus non diu durat. Nam quò currunt acriùs, eo fatiscunt citius. Proinde, cùm primo illo cursu canes longè superent, ἐν τοῖς ἐφιξῆς ἀπαγοράνουσιν ἄρα οἱ νεβροι, in sequentibus hinnuli deficiunt. Ità Pollux libri quin ti capite duodecimo: & multò uberiùs Xenophon ex quo ille hausit, Λετέρῳ δὲ, καὶ τρίτῳ δρόμῳ ταχὺ ἀλίσκον αι τὰ γὰρ σώματα οὐτων, διὰ τὸ ἔη νεαρὰ τται, τῷ πόνῳ οὖ δυνανται ἀντέχειν. Secundo verò, tertiove cursu statim capiuntur: eorum enim corpora, cùm adhuc tenera sint. laborem sustinere non possunt. Ut capra, ita & caprea singulos ferè parit. Tamen vel à natura vel pabuli beneficio quaedam sunt gemelliparae. Quod de capris disertè observat Philo ophus Historiae animalium libri sexti capite decimo nono: Διδυμοτοκοῦσι δὲ καὶ πρόβατα, καὶ ἀιγις δια τε ενβοσίαν. καὶ ἐὰν ὁ κριὸς, ἢ ὁ τράγος ἢ διδυμότοκος, ἢ ἡ μότης Geminos autem pariunt oves, & caprae, seu propter bonitatem pastus, vel quòd aries, aut hircus, aut verò mater id a natura habeant, ut geminos edant. Proinde idem in libro Mirabilium observat τὰ βοσκήματα pecera in Illyriis plerumque διδυμότόκειν geminos parere.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
