Latin
CAPUT VIGESIMUM QUINTUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 704
Unproofread scanNot analysed yet
Ut ab Arabico cuph ---cuppha vocantur pedicae, aut manus Ao casses, quibus capreas venan Et itur. Al camus, AS LOL. LI bidem tanquam rapacis avis unguis vocatur RIA D CO falcis species, quâ reti venatorio devincta capitur caprea. Haec etsi fortasse non sim omnino rejicienda, tamen puto verius, quod primum dixi, Solomonis orationem esse Ellipticam, &in priore hemistichio aliquid deesse ex posteriore supplendum. Et fortè in priore scripserat Solomon, Erne te à caprea TX TO è manu venatoris: ut in sequente hemistichio, &ut avis DIp. TD è manu aucupis. Sed per scribarum incuriam periit vocula VS propter praecedentis PD τὸ ὁμοιόπατον. Quamvis eò devenire necesse non sit, cùm id Hebraeis familiare esse videam, ut in uno ex duobus hemistichiis aliquid desit, quod ex altero suppletur. Sic Num. ix. 16. Nubes illud tegebat (supple interdiu:) &species ignis noctu. Pl. IXXXIV. 11 Melior est dies unus in atriis tuis, quàm mille (supple alibi.) Sirach. xvi. 3. Praestat, unus justus, quàm mille (supple injusti.) Ps. xci. 7. Cadent à later. tuo (supple sinistro) mille, &à dextera tua decies mille. Prov. XVIII. 16. Dux carens intelligentiâ, &multus oppressionibus (supple abbreviabit ates suos:) at qui odit. quaestum, prolongabit dies. Et 1 Tim. iv. 3 Prohibentium contrahere matrimonium, (jubentium abstinere à cibis, quos Deus creavit, &c. Ita hic, E rue te ut caprea è manu (supple cassium, aut venato ris, ut in sequente,) &ut avis e manu laquei, aut aucupis. Capreas scilicet, cervos, ibices, &reliquas hujusmodi feras, quas cursu assequi facile non est, re tibus &pedicis implicare conantur venatores. Ita Aelianus (Hist. lib. 12. cap. 46. )de Tuscis scribit τοῦ παρʼ αὐτοὺς ἐλάρος καὶ ὑπὸ δικτύων ᾖ, καὶ ὑπὸ κύνων ἀ λίσκεσθαι, Cervos, qui apud eos sunt, tam retibus, quàm canibus capi: &Musicae illecebrâ ad retia pellici so litos. Alii sylvam utrimque linea &pennis claude bant, iquarum formidine ferae, &cervi potissimùm in retia paulatim impellebantur. Virgilius de cervis libro tertio Georgicorum Hos non immissis canibus, non cassibus ullis, Purpurcaeve agitant pavidos formidine pennae. Et libro duodecimo Aeneidos, Inclusum veluti si quando in flumine nactus Cervum, aut puniceae septum formidine penna Venator cursu, canis &latratibus instat Pythagoras in Ovidio Metamorphoseos libri decim