# Hierozoicon. Vol. 1 71.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 71.1 to 71.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/71.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/71.1

Nam quon pro oculi morbo Graecum est χάλαζα vel χαλάζιον. Neque huic synonymum est Hebraeum pro Deut. 33. 19. ut multi scribunt. Zabulonitae ex littore tria habuere beneficia. 1. pisces edules, 2. purpuram, 3. vitrum ex arena Beli fluminis conflatum. Quae tria notat Jonathan. 2. Reg. 25. 12. Hebraei cunia coremim vinitores dici volunt qui balsamum colligunt, (& in Cantico per vineas Engadi balsameta significari, quia balsamum est viti simile) Et eam jogebim vocari purpurarios, quasi capii jokebim, quia cochleam purpurariam tanquam in praelo contundunt. Purpurarium Judaeae littus fuit a Tyri scalis usque ad Chaipham ad Carmeli radices. Unde purpura Hebr. Carmel, & Chaipha oppidum olim Porphyria. Laus terrae Chanaan Gen. 43. 11. Sita in purpura & vino & balsamo & myrrha & oliva. Ita in Beresith Rabba. Sed pro uni & myrrha, quae in Judaea nulla fuit, legendum noru & palma. Quod dicit Midras in Cantica, vestes Israelitarum in deserto crevisse cum ipsis, ut concham non chilzon, ex Aristotele explicatur. In Talmude disputatur an qui quin purpuram piscatus die Sabbathi, eam statim contundit, violati Sabbathi sit bis reus. Illam ex Aristotele & aliis docetur statim contundi, ne florem evomat, idque uno ictu. Et purpurae tres esse partes, quarum superior τράχηλος, media μήκων, ima dicitur πύθμεν. Florem inter primam & mediam. Colorem qui ex illo fit Hebr. 1072 thecheleth. Chald. Ne thichla vel thachla. Color ille quâ arte fiat docet Maimonides, in quo notatur crassum σράλμα. Hebraeum in thecheletb veteres magno consensu hyacinthum vel hyacinthinum reddunt. De quo colore dubitatur sitne purpureus an coeruleus. Hyacinthi flos multis est purpureus. In Gallia fuit cocci vice. Et idem creditur cum vaccinio. Lapidi quoque hyacintho violaceus vel purpureus est color, sed dilutiL, quasi hyacinthus dicitur. Hesychio & Suidae hyacinthinum πορρυεζζον. Graecis tamen poetis & Columellae hyacinthus flos est or. Rubinus Arabibus coeruleus. Lapis quoque est coeruleus Solino & Martiano & multis Patrum. Ab iisdem hyacinthinus color cum coelo confertur sexcentis locis. Hebraeis quoque inveni thecheleth color Sed & Arabes idem sentiunt. At purpura non a coeruleo sed a rubro est coelo & mari similis. colore commendatur. Itaque purpurae colorem poetae sanguini tribuunt. Item Soli, Aurorae, vino, uvis, moris, narcisso, rosae, papaveri, violae, puellarum labris & genis, maxime in pudore: Sed in primis amethysto.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
