# Hierozoicon. Vol. 1 72.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 72.5 to 72.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/72.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/72.5

bebemoth & leviathan, id est hippopotamus & crocodilus, conjunctim a Jobo describuntur, quia multa habent communia. Hippopotamus quam vastum sit animal. Graece Maxime accedit ad formam terSucior dicitur, & Latine bellua, ut Hebraice inuria behemoth. restrium. Behemoth plurale non est, sed singulare Aegyptium, cujus formae multa sunt. Cap. 40. vers. 10. Behemoth quem feci tecum. Imo juxta te, in vicinia Arabiae, vel in Aegypto Arabiae tuae vicina. Foenum ut hos comedit. Quamvis aquaticum animal, tamen ex amne egressus κατανέullas à γέρτν foenum depascitur, ut est in Diodoro. Vers. 11. Potentia ejus est in lumbis, etiam robur ei est in umbilico ventris. Hippopotamus enim toto corpore tectus est impenetrabili corio tantae soliditatis & spissitudinis ut in hastas & missilia tornari dicat Herodotus. Et Achilles Tatius cutis esse tam asperae ut neque ferro cedat, neque ab eo vulneretur. Et Ptolemaeus telis posse trajici neget. Quale corium si esset elephantis, quos alii nomine behemoth significari volunt, cur eos thoracatos veteres in bellum producere necesse fuit? Hoc saltem certum elephanti robur non esse in umbilico ventris, quem culices quoque graviter pungunt. Vers. 12. Retorquet caudam suam, quae est ut cedrus. Suum enim caudam habet, quorum est retorquere caudam. Illa autem cum cedro confertur ratione glabritiei, rotunditatis, spissitudinis & firmitatis, quam summam esse oportet in ea quam diximus tergoris soliditate. Nervi femorum ejus perplexi sunt, id est decussati aut cancellati. Quod de Tritano gladiatore referunt Plinius & Solinus, ut summi roboris indicium. Tale hujus animalis robur, quod uno pede navem aiunt aut quassatam diffringere, aut inclinatam demergere. Vers. 13. Ossa ejus ut aes fusile & vectis ferrea, id est durissima, firmissima, validissima. Scaliger de ejus dentibus. Materiam ebore firmiorem tradunt. Et Odoardus Barbosa. E migliore avorio di quello de gli elefanti, e piu bianto, e piu forte &c. Vers. 14.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
