# Hierozoicon. Vol. 1 73.1-3

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 73.1 to 73.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/73.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/73.1

Et montium meminit in quibus ludunt agri bestiae, quia valde paradoxum est aquaticum animal cum pecore & jumentis pasci. Vers. 16. Sub umbrosis cubat in latibulo arundinis & coeni, ubi jacere non solet elephas, & vix latere possit. Sed de hippopotamo sic Ammianus: Inter arundines celsas & squallentes nimiâ densitate haec bellua cubilibus positis. Itaque haec Ps. 68. 31. increpa feram arundinis ad hippopotamum pertinere, tanquam populi Aegyptii figuram, vero non est absimile. Vers. 17. Tegunt cum umbrosae arbores, unaquaeque umbrâ suâ. Circumdant eum salices torrentis, vel etiam Nili, quem prophetae passim oria naal id est torrentem vocant, unde Nili nomen deductum. Idem Homero διπιτης, id est a Jove delapsus, Lucano quoque torrens & Valerio Flacco, quia non aliunde augetur quam ex aestivis imbribus. Hic Graeci interpretes πάπυρον papyrum habent & κλῶνες ἄνη ramos viticis, quibus foecundas esse Nili ripas probamus. Vers. 18. Ecce premat eam fluvius, non trepidabit, securus erit, quamvis erumpat Jordanes super os ejus. Quae vera est hujus loci versio, etiamsi illum interpretes multo aliter accipiant, quia si sic vertissent, palam fuisset agi de aquatica bellua, qualis est hippopotamus, quem in fundo Nili totos dies degere legitur in Diodoro, donec appetente nocte pabulatum exeat. Et eundem ait Bellonius Nili fundum inhabitare, & passim in imo flumine divagari. Vers. 19. In oculis ejus quis capiet eum, & hamis perforabit nasum? In oculis ejus, id est aperta vi & manifesta, quia vix aliter capitur quam per dolum. De quo vide Achillem Tatium, & Eustathium in Hexaemeron. Hippopetamos Scaurus aedilis in temporario Euripo primus Romae ostendit. Exinde in amphitheatris saepe visi sunt. Sed aetate Juliani Apostatae in Aegypto jam defecerant, & ad Blemmyas migraverant. Leviathan Hebraice dicitur draco a multiplici flexu, quod probatur ex Arabismo. Sed & eadem vox tam crocodilos quam cete significat. Quod ex Jobo patet in fine capitis 40. & cap. 41.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
