# Hierozoicon. Vol. 1 732

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, CAPUT VIGESIMUM NONUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/732
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/732

Sed Hebraei, cùm proprium apri nomen nullum haberent, per πει φρασιν vocaverunt porcum è sylva. Quod Absolutè non dicitur, ut oleo è sylva, Jerem. v. 6. sed Comparatè, & διακριτικῶς, ut distinguatur à porcis vulgaribus. Quomodo dixit Varro in Oνος λύgas apud Nonnum, Nempe sues sylvaticos, in montibus sectaris venabulo. Et qui scripsit De Mira. 20 bilibus, Scripturae sub Augustini nomine, libri primi capite sexto; Quis enim, verbi gratiâ, lupos, cervos, & sylvaticos porcos in Hyberniam deveheret? Quia in sylvis ferè sunt aprorum cubilia. Festus, Lustra significant lamas lutosas, quae sunt in sylvis aprorum cubilia. Hinc apud summum Poëtam Iliad. R. exit aper βαθείης ἐκ ξυλότριο, ex profunda sylva. Et Odyss. 7. Ενθαδʼ ἀρʼ ἐν λόχμῃ πυκινῆ κατεκείτο μέγας σὸς, Ibi autem in sylva densa jacebat magnus aper Et Anaxilas Comicus de Circe apud Athenaeum libro nono Τοὺς γὰρ ὀρεινόμους ὑμων ποιήσει δέλφακας, ὑλιβάτας Alios è vobis porcellos faciet monticolas, & sylvicolas. Idem in nostris frequens. Catullus in Aty Vbi cerva sylvicultrix, ubi aper nemori vagus. Virgilius Georgicorum libro tertio, Per sylvam tum saevus aper, tum pessima tigris. Et infrà in eodem libro, Saepe volutabris pulsos sylvestribus apros Ovidius Metamorphoseos libro decimo, de apro, qui Adenin morsu interemit, sylvis exire parantem Fixerat obliquo juvenis Cinyreius ictu. Et Amorum libri tertii Elegiâ nonâ, ubi de amoribus Cereris & Jasionis in Ida, Cretae monte Ipse locus nemorum canebat frugibus Ide, Et ferus in sylva farra metebat aper. Ubi tamen non sine errore describit apros in sylvis

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
