# Hierozoicon. Vol. 1 736-2

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, NU NI DIN IDV IVT INQUI IDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/736-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/736-2

compulsus creditur gratiam facere Edicti De excidendis vineis propositi, ut refert Suetonius in Domitiane capite decimo quarto, Κὴν με φάγης ἐπὶ ῥίζαν, ὅμως ἔτι καρπορορῆσω, 'ὅπον ἐπισπεισαι Καίταρι θυομένῳ. Huic interpretationi maximè favet, quòd ut Arabici CD ita Chaldaicè COP, solum Caph & Koph permutatis, consumere, & absumere est. Hinc Deut xxviii. 38. pro Hebraeis aut vor, illud semen absumet locusta Jenathan & Jerosclymitanus Paraphrastae habent Nai CD. Et in Talmudis Tractatu Peah capitis secundi sectione septimâ hoc idem Verbum de formicis usurpatur, quae agrum, id est agri proventum, absumunt. Verba sunt, Θυρ ουρ Θ οὖν τ Pars prima. Apro, Psal. IXXX. 14. ioni innos Agrum, quem demessuerunt gentes, quem demessuerunt latrones, quem consumpserunformicae. Praeterea, si sic reddas Hebraeum 20777 meliùs cohaerebit cum sequentibus. Sic enim habebit integer versus, Corrosit (aut absumpsit; cam porcus è sylva, & agri bestia depasta est eam. Porrò Synonyma ferè sunt corrodendi, vel absumendi, & depascendi verba.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
