# Hierozoicon. Vol. 1 74.5-8

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 74.5 to 74.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/74.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/74.5

Potest ad animum referri, ut Graece vocatur λιθοκάρδος, qui est immisericors. Aut etiam ad viscus cordis, quod in omnibus animalibus firmissimum esse oportuit, ut ibi fons caloris esset in tuto. Sed apud Arabes illud habere solito firmius & compactius, & durum instar lapidis, fortitudinis signum est. Proinde tale describunt cor Sabibi, qui vir fortissimus fuit. Vers. 16. Ab elatione ejus timent fortes, prae metu aberrant. Tanquam consilii inopes, & nescii quo se vertant. Elatio belluae est supra aquas emersio. Vers. 17. Appetentis eum gladius non censistet, neque lancea, telum aut spiculum. Vers. 18. Reputat ferrum ut taleam, aes ut lignum putriaum. Vers. 19. Non fugat eum sagitta: In stipulam ei vertuntur lapides fundae. Verl. 20. Sicut stipula reputatur fustis, & ridet ad vibrationem hastae. Crocodili nempe cutis contra omnem ictum invicta est & impenetrabilis. Contra balaenae corium omnibus telis pervium. Vers. 21. Pro eo sunt acumina testae, sternit se ut tribulam in luto, id est, Pro eo nihil feries quam testarum eminentias, seu squamas tam formâ quam duritie testis similes. Ut jam non animalis corpus sed tribulam in luto jacere putes, quae lapidibus & ferro exasperata quosvis ictus repercutiat. Ita crocodilum squamis & corticibus obsepiri & armari dicit Aelianus, quae testis validis sunt similes. Alii haec aliter explicant. Sed Jobi verbis haeremus mordicus. Vers. 22. Fervere facit tanquam ollam profundum: Mare reddit ut mortarium unguenti. Cum in mari-se jactat, & aquas uligine vel coeno commotis ita inficit, ut unguenti speciem prae se ferant. Huc adde crocodilos, cum aquis immerguntur, odorem musco suaviorem emittere. Quod veteres fugisse miror, cum recentiores omnes id magno consensu scribant. Caeterum Ebraeo more Nili eluvies & adjacentes lacus profundum & mare nuncupantur. Quomodo Es. 11. 15. & Zachar. 10. 11. Plinio scilicet teste, Nili aqua est mari similis. Et certis temporibus per totum Aegypti Delta Nilus maris instar diffunditur. Unde est quod in historiis Arabum maris nomen illi passim inditur. Et hippopotamus a Damire vocatur equus maris. Et crocodilum distinguit Etymologus in χερσεῖον & θαλάσιον. Vers. 23. Pone se lucidam reddit semitam, habuerit quisquam abyssum pro canicie. Abyssum enim non solum de magnis amnibus, qualis est Nilus, sed & de fontibus, rivis, & aquarum alveis usurpari reperias Deut. 8. 7. Psal. 78. 15. Ezek. 31. 4. &c. Nec solum mare sed & amnes spuma excitatâ canescunt. Vers. 24.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
