# Hierozoicon. Vol. 1 75.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 75.1 to 75.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/75.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/75.1

Aruch scribit perperam 1737. calcith, caph, pro beth. Sed idem recte definit piscem parvum immundum qui ingreditur in os leviathanis. Haec descriptio scilicet pertinet ad ichneumonem, qui in hiantis crocodili fauces irrumpens, populatisque vitalibus, erosa excedit alvo. Is autem 259 calbith, id est canicula dicitur, quia auctore Diodoro ad parvi canis formam accedit. Hinc idem a Talmudicis nuncupatur NT73 canis aquae, a Graecis ἰχάτὴς & ἰχῶμον, quia indaM canis luti, ab Arabibus gat more canum, quorum proprium τὸ ἐχάτιν. Sic dicitur canis Ponticus. in eodem genere lutra κίων ποτάμιος, & castor Rursus ut in Jobo in leviathan, ita synonymum pan thannin pro crocodilo occurrit Ezek. 29. 4. & 32. 2. 3. Est & crocodili nomen Pharaon, ut Arabes nos docuere. Et in Herodoto χάκτα. Et in Strabone σῦχος, & in Dorothei synopsi Μινερώδ, melius quam in Epiphanio νεράθ. Videtur enim a Memphi factum, quae Arabibus est Menph vel Meneph. Xάμψα alludit ad Arabicum Δην, thamsach vel thimsach. πέχος ad Copticum zexi, hodieque in usu. Fit autem ab urinando. Sanguisuga hirude dicta videtur quasi hiludo, ut ἐρωδὸς quasi ἐλυδὸς a paludosis locis. Et ENAλα ἀπὸ τοῦ βδάλλειν, ab exdlaka, quia pendet a corverbum pendere est. Psal. 12. sugendo. Et Arabice λαλe pore cui adhaeret. Nam CA 9. Chaldaeus impios ambulare dicit in circuitum, ut sanguisugam. Cujus scilicet gressus species est volutationis, Graece ἰλύασατε. Sed Davidem de sanguisuga nihil habere docetur, & aperitur fons erroris. Alter est apud interpretes de sanguisuga locus Pro. 30. 15. Sanguisugae auae sunt filiae, quae dicunt affer, affer, mihi tam suspectus quam prior. Quia sanguisuga non generat, neque ullas habet filias. Et absurde haec referuntur ad bifurcatam ejus linguam, cum sanguisuga sit plane elinguis. Neque haec verba cohaerent, vel cum iis quae sequuntur, vel cum iis quae antecedunt. Praeterea sanguisugae verum nomen phy alaka differt ab iphy aluka quo hîc utitur Solomon. Et Arabibus aliud est alux vel aluxa, nempe fatum, & quod Dei decreto unicuique appensum est, ut Sap. 11. 21. & in Daniele Mene thezel &c. Sic lances in manu Jovis apud Poetas. Hoc Dei decretum parit Sophon. 2. 2. Et duas habet filias, fossam & D seol, quarum una corpus, altera animam appetit: Aut si mavis, duae illae filiae sunt Paradisus & Inferi.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
