Latin
75.5 to 75.8
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 75.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus sententiae vestigia sunt in Midras seu commentario mystico in Psalmos, &in Selomone ex R. Menachem. Exod. 30. 34. non secheleth unum est ex quatuor aromatibus ex quibus sacrum thymiama factum. A Jonathane redditur rana ceseth, quod perperam costum exponunt, cum sit κiδος cisthus ex quo ladaV ladan hîc habent, quae vox est Arabica vetus in Herodoto. Nemnum. Itaque Arabes pe enim sachal est trahere. Hinc non secheleth pro ladano sumptum, quia ex cistho funibus trahebatur. Plerisque aliis secheleth est onyx seu unguis aromaticus. Quod sequitur Sirachides Eccles. 24. 21. Onyx Dioscoridi est conchylii operculum, in nardiferis Indiae paludibus reperti, de quo multa Arabes. Unguis vocatur, quia ferarum unguibus est formâ simile. Sed Hebraeis onyx aliud, nempe aliquid in planta quod laevore &splendore suo humanum unguem refert, id est bdellium, quod Graecis βδέλλα ὄνυξ, Dioscoridi lachryma arboris Saracenicae. 10no secheleth est aroma nigrum, ut eno sachalleo niger. Oleastro ano sachal est zibethi felis, &Dorne secheleth ejus sudor, quod ut absurdum rejicitur. Superest liber ultimus de dubiis aut fabulosis animalibus. Cujus generis cum nullum habeant sacri scriptores, tamen in versionibus nonnulla reperiuntur. Ut in Lege tragelaphus, gryphes &ixos. In Jobo myrmesoleon &phoenix. In Esaia &Jeremia Sirenes, Lamiae, Striges, Fauni ficarii, Pilosi, Onocentauri. In Ezekiele vermis samir, qui durissimos lapides fiderit &dedolaverit. Et passim monoceros, qui hodie nusquam comparet. Itaque de singulis pauca dicimus, ne cuiquam haec sint scandalo. Etsi tragelaphum pro mero figmento multi habeant, ac proinde Origenes secundum literam intelligi neget, quod eum Moses ut purum offerri jubet, quia tragelaphus est ex iis animalibus quae consistere non possunt. Tamen de tragelapho ut vero animali agunt Aristoteles, Diodorus, Plinius, Solinus, Lucianus &Isidorus. Idem in Germania frequens, &Lutetiae a multis visus. Gryphes in Indis aut Arimaspis auri custodes cunctanter proponit Herodotus, sed plane rejiciunt Plinius, Arrianus &Pausanias. Tamen si Graecos sequimur gryphem comedere lex vetat.