Latin
752.1 to 752.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 752.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Damir ait esse animal feli simile, aut furoni ex quorumdam sententia, cujus pellis pa mollitie levitate, calore, &pulchritudine ità excellit ut eâ Reges &Magnates induantur. De utraque pelle multo plura possem addere, petita ex Arabum libris: sed singula haec accuratiùs explicare non est nostri otii, neque multum facit ad rem praesentem Graecis par est inconstantia in explicatione vocis saphan. 1. Sunt, qui λαγωὺς reddunt, ut Vulgatus, lepusculos: quod jam suprà expendimus. 2. Fuêre, qui hyaenam mallent, ut Clemens Alexandrinus libri secundi Paedagogi capite decimo, ubi Mosem inducit dicentem, οὐκ ἔδεσαι τὸν λαγὼν, οὐδὲ τὴν ὑαιναν Non comedes leporem, neque hyaenam, id est, Π23λῆ IDUNI. Cui simile est, quod legitur in Epistola Barnabae. Αλλὰ καὶ δασύποδα ἡ φάγη, Sed nec leporem manducabis. Et paulò post, Αλλὰ οὐδὲ τὴν ὕαιναν φάγη, pro quo habet versio vetus, Sed nec belluam manducabis. Malim beluum, aut belbum. Ita enim Ju lius Capitolinus in Gordiano tertio, Fuerunt sub Gordiano Romae elephanti XXXII, alces T, tigres T, leones mansueti LX, leopardi mansueti XXX, belbi, id est, hyaenae X. Tamen in Glessario Philoxenus, αινα, ζῶον, bellua. Plerisque Graecis BD, saphan, est χιεογύλλιος, quae versio est receptissima, adeoque vetustissima. Ita enim reddunt Seniores, Levit. xi. 5. Deut XIV. 7. &Prov. XXX. 26. Sed &Psal. ciii. (Hebraeiciv. )18. pro τοῖς λαγωοῖ:, alii omnes, id est, Aquila Symmachus, Theodotion, &c. voce simili, χιρογρυλ λίους transtulerunt, ut testatur Hieronymus in Epistola ad Suniam. Unde in nonnulla etiam irrepsit Seniorum exemplaria. Atque, idem sequutus, Aethiops Pentateuchi interpres, Romae manu-scriptus, pro 1B, habet nC7βΛΟT: chaerogryllion. Verùm ignotum penè dixerim sic explicari per ignotius. Neque enim constat satis quid sit χριρογρύλλιος, cùm de eo nil quidquam habeant ii veterum, qui de animalibus scripserunt, Aristoteles putâ, Plinius, Aelianus, Oppianus, Phile, &c. Tamen Aristophanis Scholiastes in Pace vocem Graecam esse agnoscit: sed de illa hoc solum habet, Ἔστι δὲ ζῶον, ὃ καλεῖται ὑπὸ πνων γριρογύλλιος.