# Hierozoicon. Vol. 1 76.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 76.1 to 76.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/76.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/76.1

Ixos Graece est viscus. Tamen pro ave raa vel ex dua ponitur in Vulgata Deut. 14. 13. Alii xyon aut ixion scribunt voces aeque ignotas. Potius exyn scripserim, id est ἐξύπερον, quomodo citat Clemens Alexandrinus. Videtur esse accipiter, quem ξεπιειον vocat Graecia recentior. Μυρμηκολέων, myrmecoleon vel formicoleon Job. 4. 11. aliis est animalculum formicis infestum, aliis animal ex formica & leone compositum, aliis Diabolus, aliis scarabaei species. Imo leonis genus (Hebr. 17) cujus diserte meminit Agatharchides. Strabo & Aelianus μύρμηα vocant. Hunc cum formicis Indicis confundunt Solinus & Heliodorus. At quorsum leo μύρμηξ aut formica cognominatur? An quia ut ursus formicis birmas leonis specie apud Arabes? Pauca vescitur, aut a Marmacibus populis, aut ab Orbi adduntur de formicis majoribus in India, qualem Persarum rex ad Solimanum misisse fertur anno 1559. Ut Tertullianus & Epiphanius pro phoenice citant haec Ps. 91. 13. Δίκαιος ὡς ροῖνιξ ἀσθήσει Justus ut phoenix florebit. Ita Beda & Hebraeorum plerique haec Job. 29. 18. In nido meo expirabo π1191 & ut phoenix multiplicabo dies. Ac si Job significet se phoenicis annos victurum, cujus vitâ magni anni fit conversio. Illa autem esse creditur annorum MCCCCLXI. Hebraei tamen vitae phoenicis solum mille annos assignant. Evam scilicet fructum vetitum fabulantur non soli viro, sed & omnibus animalibus obtulisse. Nec nisi solum phoenicem ab eo abstinuisse, qui proinde vivat mille annos. Et iis exactis non tam moriatur quam renovetur per ignem. Ita multi poetae phoenicis vitam ad millesimum annum prorogant. Phoenicis autem nomen in Jobo in chul, in Talmude est Nax orsina pro Nouix ornisa, ex Graeco ὄρνις. Cui fabulae multi Patres videntur assentiri, ut aevo nostro Turrianus, Pamelius & Patritius. Patent tamen fontes erroris. Patribus enim imposuit ambigua vox ροῖνξ Ps. 91. 13. quâ non phoenicem sed palmam significari docet Hebraeum non thamar, & quod eodem versu sequitur, ὀσεὶ κέδρος πληθυνθήσεται ut cedrus multiplicabitur. Et in Jobo hin (sive chol legas, aut ebul ut Hebraei volunt) nil nisi arenam sonat. Itaque Jobi verba reddenda sunt, & ut arenam multiplicabo dies. Ibi tamen pro arena Graeci, quà de causâ incertum, habent στέλεχος ροίνικος truncum palmae.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
