Latin
760.6 to 760.8
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 760.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm enim consultus Apolle de loco condendae urbis, illam ibi condendam esse respondisset, ἔνθα ἂν ἀυτοῖς δι γηγένεις πολεμήσωσι, ubi terrigenae iis bellum inferrent, intellexerunt Hamaxitum designari, quia, castris ibi positis, μνῶν ἄρατο τι πλῆθος ἐφερπύσαν τά τε ὄχανα αὐτοῖς τῶν ἀσπίδων διετραγει, καὶ τὰς τῶν τίζων νερὰς διέφαγεν, murium immensa vis erumpens clypeorum rosit ansas, &arcuum nervos exedit. Ita Aelianus Historiae libri duodecimi capite quinto. Nec multò aliter Homeri vetus Scholiastes ad librum primum Iliados, Νυκτὸς ἐπιγενομένης, μύες ἔνοψὰν ἀυτων τοὺς τελαμῶνας τῶν ὅπλων, Cùm nox venisset, mures armorum lora ipsis absciderunt. Proinde apud Aristotelem, Rhetorices libri secundi capite vigesimo quarto mures ideò laudat Polycrates, ὅπ ἔ βιηθησαν διατραγόντες τὰς νευρὰς, quia (popularibus suis opem tulerunt, cùm hostilium arcuum nervos corroserunt. Et, apud Clementem in Protreptico, Polemo refert populos Troadi vicinos τοὺς ἐπιχωρίους μυς, οὓς σμένθος καλοῦσι δρησβάνειν, ὃ τὰς νερας τῶν πολεμίων διʼ ἔτρωγον τῶν τῆξων, colere mures illius loci, quos sinthos vicant, quoniam hostilium arcuum nervos arroserant. Quae cum iis simillima sint, quae de Assyriis referunt Aegyptii, illos Creticam hanc, aut Troicam, si mavis historiam interpolâsse putaverim CAT ed by 1021 Cap. XXXV. Probatur PN, choled, non esse Mustelam, sed Talpam. 1022 Evit. xi. 29. Hebraeum 771.