# Hierozoicon. Vol. 1 77.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 77.1 to 77.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/77.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/77.1

Eas in maris littore pectae ponunt, sed Graeci interpretes procul a mari. Snenum enim vocem usurpant pro Hebraeis draconum & struthionum nominibus. An quia dracones & struthiones describuntur ut θρητικὰ ζῶα Job. 38. 29. & Mich. 1. 8? At Sirenum cantus funesti quidem & ferales, non tamen lugubres erant. Syrus quoque eandem vocem adhibet pro Hebr. S & ijim. Es. 33. 14. 1bro lilith nomen est a necte factum. Nonnullis est avis nocturna. Aliis lemuAlgol, vno Seda, id est daemonissa. Kimchio inepte Chamaeleon avis. In res, Erynnis, Furia, Lamia. (92) Talmude lilith est monstrum capillatum. Hebraei quatuor censent matres daemonum, quarum una Lilith, olim Adami uxor, sed desertrix, de qua longam fabulam habet Ben Sira. Est monstrum muliebre noctu apparens, ut Striges & Lamiae veterum. Est & Lilith nomen reginae Zmargad in Sabaeis, quam cum valido exercitu in Jobi greges irruisse tradit Chaldaeus interpres Job. 1. 15. In Dione Lamiarum est fabulosa descriptio, quae mammas illis tribuit. Inde videtur sumptum quod habet vulgata versio Thren. 4. 3. Lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos. Sed ibi Hebr. pin thaunin non sunt lamiae, sed cete. Veris enim lamiis mammae nullae sunt. Onocentauri & Hippocentauri sunt in Centaurorum specie. An hi unquam extiterint magna quaestio est inter scriptores. In Thessalia & in Cypro Centauri describuntur. Et in Italia inter Ausones Mares Centaurus. Onocentauram accurate describit Pythagoras. Philes etiam tanquam ἀντίπης. In convivio septem Sapientum Centaurus Periandro est exhibitus. Centauri duo sub Claudio visi sunt, unus in Thessalia, alter in Aegypto. Hippocentaurum in Arabiae urbe Saunâ vel Sauni repertum a Rege Arabum ad Caesarem esse missum & inter cimelia servari, refert Phlegon Trallianus. Hippocentaurus Antonio eremitae est oblatus. Et Onocentauros vere nasci Hieronymus ex Scrintura probat. Tamen Centauros pro fabulosis habent e Graecis Aristoteles, Xenophon, Diodorus, Plutarchus, Heraclitus, Agatharchides, Palaephatus, Artemidorus, Lucianus, Galenus &c. E Romanis Lucretius, Cicero, Ovidius, Lucanus, Seneca, Celsus Juris consultus. E Patribus Basilius, Augustinus, ipse etiam Hieronymus. Quae ut concilientur statuendum. 1. In Thessalia Centauros fuisse κέντορας ἵππων, qui Graecorum primi equos domuerunt. Mares quoque in Italia Centaurus equorum domitor, unde dictus, & cur fingatur ter mortuus revixisse. 2. Centauros in Cypro cornutos, natos e Jovis semine in terram sparso, esse naves quibus Centauri appicti. Cornua sunt antennae.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
