# Hierozoicon. Vol. 1 773.1-6

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 773.1 to 773.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/773.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/773.1

SCRIT IORAE ANIMALIDOO AARS ARIMA. LIBER QUARTUS, Quadrupedibus Oviparis. CAPUT PRIMUM. Probatur QV, tsab, Levit. xi. 29. esse Crocodilum terrestrem; de quo ex Arabum monumentis multa afferuntur nondum vulgata. Pauca hujus generis animalia in Scriptura, sed difficilia cognitu. Hic Arabes multùm profuisse. AB, tab, Hebraeorum alii busonem, alii testudinem reddunt, quod maximè sequuntur recentiores. Arabes, in quorum solo na dhab efferunt, propter punctum adscriptum τῷ Tsad, & in lacertis censent. Apud Arabum Criticos varia nomina maris, foemina, foetus, partium, latibuli, venatus, &c. Philosophi scitur. marem docent bifidum habere veretrum, & foeminam duplicem vulvam. In canda esse nodos XXI. Dentes esse continuos, qui nunquam decidant. Ipsum animal nunquam bibere, rarò mingere. Visu primùm esse hebeti, sed qui ad Solem clarior fiat: ut lacerta Solaris in Epiphanio. Longaevissimum esse. Aëre vesci, & certis herbis, & radicibus. In locis celsis & petricosis nidificare, in quorum fossione ungues deterat. Oblivionem & ἀβλοψίαν ipsi esse naturalem, de quo Proverbia. Ova sua, columbarum ovis similia defodere, unde catuli quadragesi mo die excludantur. Proprios catulos vorare. Vt canem ad vomitum redire. Tota hyeme φωλεύειν. Jugulatum adhuc aliquamdiu vivere. Scorpiones, & certum scarabaeorum genus, in eodem latibulo secum admittere. Sed hostes habere infensissimos e gauril, seu stellionem majorem, serpentem nigrum, & putorium: à quibus quomodo opdhab ad fidem Mahumetanam converso. Ejuspugnetur. Theologi quaerunt, quomodo concedatur ejus esus, cùm sit è genere reptilium. Fabula insignis de CAO dem animalis Magicae vires. In Medicis stercus ejus amovet faciei maculas, lentigines, vitiligines, & oculorum albugines. Probatur Hebraeum 28 tsab dhab idem esse: I. Ex nomine. Tiade saepe mutari in Dhad. 2. Quia à Mose AS, tsab, cenrabicum CD setur inter lacertorum species. 3. Veteres omnes interpretes ita sumunt; ut Arabes, Chaldaei, Syrus, Samaritanus. De AS, tsab, loca Talmudis, & Bereschith Rabba, emendata, & explicata. Pro NQu legendum NDV albi lacerti genus in arenis, cui puellarum digiti conferuntur.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
