# Hierozoicon. Vol. 1 78.5-8

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 78.5 to 78.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/78.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/78.5

Neque enim in hoc opere in ullius verba juravi, sed soli veritati litavi, quam quisquis interpretum proxime sequitur meus est, & Tros Rutulusve suat nullo discrimine habetur. Quin caeteris paribus, veteres Scripturae interpretes, sicubi consentiant, novis praefero, & ab iis raro recedo, nisi magnae causae subsint. Proinde cum veterum versiones defendi possunt, nullum lapidem non moveo ut eorum interpretamenta asseram. Et cum illa deserere, & novis posthabere, res ipsa cogit, plerumque tamen veterum excuso peccata, digito in fontes erroris intento, ut lapsos esse pateat, vel pravâ lectione, vel ambignâ voce deceptos, & habuisse causas cur hoc vel illo modo verterent. Non diffitebor tamen me nonnunquam, utrisque valere jussis, plane diversas vocum quae vel ignotae vel dubiae sunt interpretationes magno molimine stabilire. Sed quisquis hunc librum leget, videbit me quoties tale, aliquid aggredior, iis niti rationibus quae etiam ab invitis assensum extorqueant. Itaque hoc solum ab aequis lectoribus obnixe peto, ut ne me praejudiciis obruant, nec indictâ causa condemnent. Neque enim tam suffenus sum ut mihi quicquam arrogem supra vulgus hominum, aut me plus sapere putem reliquis mortalibus qui in hac eadem palaestra cum tanta laude sudarunt. Sed mea defensio haec est τοῖς ἐμὲ ἀνακείνεσιν, me prorsus imparatum & illotis quod aiunt manibus ad haec sacra non accedere. Cum enim a teneris unguiculis Hebraicas literas ardentissimo studio amplexus sim, ut ex ipso fonte biberem, & sacros vates consulerem propriâ linguâ loquentes, tantum in iis brevi profeci quantum erat necesse, ut non solum Prophetarum textum, sed & magistrorum in illum commentaria magnâ ex parte intelligerem. Sed cum linguae ab annis bis mille intermortuae multas voces ab ipsis Hebraeorum magistris ignorari deprehendissem, Syriacae quoque Chaldaicae & Arabicae linguae notitiam adhuc adolescens mihi comparare conatus sum, celeberrimis usus magistris, Cappello Salmurii, & Erpenio Lugduni Batavorum.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
