# Hierozoicon. Vol. 1 78.9-10

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 78.9 to 78.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/78.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/78.9

Quibus abhinc aliquot annis accessit etiam Aethiopica, Ludolfo duce, non Germanorum modo sed & Europaeorum omnium in ea lingua longe eruditissimo. His praesidiis instructus, non solum veteres Scripturae versiones in locis difficilibus diligenter contuli, sed & ipsas inter se linguas, ut ex hac collatione aliqua lux oboriretur. Et quod Hebraeos fugerat, in Babylonia, Syria aut Arabia quaererem, aut inter extremos Aethiopas, qui sub sidere Cancri degunt. Nec mihi inutilis fuit ille labor. Quasdam enim voces Hebraicas tanquam ex Babylonica captivitate in Judaeam postliminio reduxi. Quasdam etiam ex intima Aethiopia accersivi, ut cum Eunucho Candaces Hierosolymam venirent adoratum. Sed ut dicam quod res est, nihil mihi tam profuit quam Arabicae linguae qualiscunque cognitio. Cum enim in reliquis Hebraicae linguae dialectis, praeter aliquot Scripturae versiones aut paraphrases, vix quicquam habeatur quod sit alicujus momenti. Arabes abhinc annis fere nongentis omnes omnino scientias magnâ curâ excoluerunt. Et de singulis multa scripserunt, iis plerumque verbis quae vel mere Ebraica sunt, vel cum mere Ebraicis magnam habent affinitatem.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
