# Hierozoicon. Vol. 1 79.9

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 79.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/79.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/79.9

Quibus licet quae Plinius, Plutarchus, Aelianus & Oppianus de eodem argumento scripserunt, haud quaquam conferenda Dig conferenda sint, ea tamen suum momentum habent, & a nobis sunt observata quibus locis opor tuit. Historicos quoque & Geographos non negleximus, qui referunt quibus locis haec vel illa nascantur animalia, & quid singulare habeant. Nec Poetas quorum est graphice depingere quicquid sensibus aut animo obversatur, & animalia maxime, quibus secundum hominem nihil est in natura rerum mirabilius. Nec piguit ipsa autorum verba citare αὐτολεξει, & quicquid peregrinum est Latino sermone reddere, in eorum gratiam qui alias linguas ignorant. Quae citationes fecerunt ut hoc opus in magnam molem excresceret.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
