Latin
9.1 to 9.3
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 9.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Et cetos in abyssis laudare factorem suum Ps. 148. 7. Magna cete intelligimus, qualia sunt balaena, pristis, orca, physeter. Et cum leguntur cete mammam educere ut lactent catulos suos Thren. 4. 3. praeter majora illa cete etiam minora significantur. ut phoca, delphin, tursio, quae mammas suas tanquam e vaginis educunt ad suctum catulorum emissitias. At magnus ille piscis qui Jonam absorpsit, quamvis cetus vocetur tam a Matthaeo quam a Graecis interpretibus, tamen cetus non fuit proprie dictus, sed canis carcharias. Qui licet balaenâ multo minor, tamen gulae meatus habet longe vastiores. Unde est quod alio nomine λαμα lamia vocatur ἀπὸ τοῦ ἔχειν μέγαν λαιμὸν a gulae amplitudine. Itaque cum balaena, propter oesophagi angustias, non nisi pisciculos deglutiat, in canis carchariae ventre circa Massiliam capti loricatum hominem integrum repertum fuisse tradunt idonei scriptores. Et in Graecorum fabulis Hercules a cane absorptus in ejus interaneis per triduum latuit. Quam fabulam ex historia sacra de Hebraeo vate ortam esse nemo non videt. Rursus cum Es. 27. 1. Deus gladio suo duro, magno &forti animadversurum se minatur in Leviathanem serpentem vectis, Judaei verum cetum intelligunt, eumque tantae molis ut ab uno maris extremo ad alterum attingat, atque ideo vocetur serpens vectis. Nos hoc nomine Zygaenam significari putamus, quae caput vectis instar habet e transverso situm. Et quotus quisque est qui non putet ad balaenam pertinere quicquid de Leviathane habetur Job. 40. &41. cum palam agi de crocodilo ex ipsa descriptione multis probemus. Sic Ezek. 29. 3. &32. 3. jun seu cetus qui pedes &squamas habet, &Nili aquas conturbat pedibus suis, &in terram inde ascendit, &tandem reti capitur, hamo in maxillas ejus indito, quid aliud sit quam crocodilus, quamvis omnes interpretes in quos incidi, agi putent de vero ceto? Ibidem cum crocodilo Pharaonem a Propheta merito conferri notamus, quia ipso Pharaonis nomine crocodilus significatur, quod nos docent Aegypto vicini Arabes.