Latin
9.8 to 9.9
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1 9.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quae ad hyaenae descriptionem pertinere palam est, unde Sirachides Eccles. 13. 21. Τις εἰρήνη ὑαίνη πρὸς κωνα; Quae pax hyanae cum cane? Arabice denique hyaena dicitur voce facta ex Hebraea prax. Illa igitur deinceps Hebraicis lexicis inserenda est. Eux Tsisim &ex ijim in Babylonis &Idumaeae desertis describunt prophetae duo Esaias (a) Jeremias (b). Qvx tsijim videntur esse sylvestres feles &ex ijim thoes, ab acuto ululatu sic appellati. Huc facit cola dsajamino appellantur vo(ol Clâ, filiae ani, quasi ululatu suo quod feles Arabice non aliud sonent quam ce non absimili: Et Thoes ami. Nec parum confirmatur ex his Es. 13. 22. Alternis clamabunt ijim in palatiis ejus. Thoum enim ululatum esse alternum ex Alberto, Bellonio, Scaligero, &Busbequio scimus. Nec temere junguntur in prophetis ex ijim &Qux tsijim, cum felium in desertis coeuntium dira vox thoum ululatus aliquo modo referat. Proinde cum infantium vagitibus utrumque conferri video.