# Hierozoicon. Vol. 1 9.8-9

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 9.8 to 9.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/9.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/9.8

Quae ad hyaenae descriptionem pertinere palam est, unde Sirachides Eccles. 13. 21. Τις εἰρήνη ὑαίνη πρὸς κωνα; Quae pax hyanae cum cane? Arabice denique hyaena dicitur voce facta ex Hebraea prax. Illa igitur deinceps Hebraicis lexicis inserenda est. Eux Tsisim & ex ijim in Babylonis & Idumaeae desertis describunt prophetae duo Esaias (a) Jeremias (b). Qvx tsijim videntur esse sylvestres feles & ex ijim thoes, ab acuto ululatu sic appellati. Huc facit cola dsajamino appellantur vo(ol Clâ, filiae ani, quasi ululatu suo quod feles Arabice non aliud sonent quam ce non absimili: Et Thoes ami. Nec parum confirmatur ex his Es. 13. 22. Alternis clamabunt ijim in palatiis ejus. Thoum enim ululatum esse alternum ex Alberto, Bellonio, Scaligero, & Busbequio scimus. Nec temere junguntur in prophetis ex ijim & Qux tsijim, cum felium in desertis coeuntium dira vox thoum ululatus aliquo modo referat. Proinde cum infantium vagitibus utrumque conferri video.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
