# Hierozoicon. Vol. 1 93.1-4

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, 93.1 to 93.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/93.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/93.1

Caeterae a mensis semotae tanquam immundae, Levit. 11. Cujus distinctionis usus non fuit modò ante Legem, sed & ante diluvium, Gen. 7. 2. Ea tamen tandem sublata est, Act. 10 15. ut umbra rerum futurarum, quarum corpus erat in Christo, Col. 2. 17. Ex mundis praeter carnem etiam lac comedebatur, & butyrum, & adeps, Dent. 32. 14. & medulla, Ps. 66. 15. Sed sanguinem attingere nesas, Gen. 9. 4. cùm quia in sanguine est anima, id est vita pecudis, tum quia Deus sanguinem destinaverat ad expiationem faciendam in altari pro animabus nostris Levit. 17. 11. Quod cùm merè sit ceremoniale, nihil quicquam causae fuit, cur Apostoli gentibus sanguinem ad tempus prohiberent, Act. 15. 20. quàm spes Judaeos infirmos hac ratione lucrifaciendi, qui ab esu sanguinis tantopere abhorrebant, ut eos omnes populos gladio destruendos, & ad internecionem delendos scribant, qui renuunt huic mandato se subjicere. Vide Maimonidem in Tractatu De Regibus cap. 9. Ideo hoc observatum, quamdiu im est Judaeos in his ritibus educatos posse ad Christum allici. At postquam de illorum conversione desperari jam coeptum, etiam hoc interdictum, ut partem Legis ceremonialis, abrogavit Apostolus, 1 Cor. 10. 25. & alibi non raro. Itaque Angustini aevo, si qui putarent ab esu sanguinis eâ lege se prohibe ri, à caeteris irridebantur, ut docet Contra Faustum lib 32. cap. 13. Graeci tamen hodieque tenentur eo scrupulo Eaedem pecudes, quae ad esum, etiam ad sacrificia à Noacho adhibitae, scilicet mundae quotquot erant Gen. 8. 20. Hic sacrificiorum usus cùm diluvio sit antiquior, idem de pecudum esu nobis persuasum, contra quàm multi sentiunt. Neque enim Abel in sacrificium id obtulisset Deo, quo vesci nesas credidisse, & frustrà pavisset agnos, quibus non licuisset uti. Quin ipsa distinctio animalium in munda & immunda docet alia permissa fuisse, alia prohibita. Neque enim in animalibus naturâ suâ quicquam immundum. Sed immandum id est, ex Lege cujus usus interdicitur. Itaque illud, Gen. 1. 29.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
