# Hierozoicon. Vol. 1 94-2

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, CAPUT SECUNDUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/94-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/94-2

asinum. Itaque, 2 Sam. 16. 2. ubi secundum τὸ Chetib uc habetur, Asini isti sunt pro Regis familia, ad equitandum, & ad pugnandum, τὸ Keri habet i & panis; quasi cohaereat cum sequentibus, Et fructus aestivi sunt ad esum adolescentum. Quod sequuntur omnes Interpretes, Graeci, Chaldaeus, Syrus, Arabs, Vulgatus, recentiores, quia videtur absurdum, ut alinus bellicis usibus inserviat. Tamen prior lectio non debet planè rejici, ut suo loco dicemus. Jam, ut dicam de vestibus, quae fiunt ex quadrupedum spoliis, lanea vestis olim fuit, ut hodieque est, in usu promiscuo, Ezech. 34. 2. Adipem comeditis, & lanam industis. Job. 31. 20. De vellere agnorum meorum incaluit. Prov. 27. 26. Agni erunt ad vestitum tuum Sed villosa, seu cilicina videtur Prophetarum fuisse propria. Putà, Eliae, a Reg. 1. 8. Esaiae, Es. 20. 2. Pseudo-Prophetarum, Zachar. 13. 4. Hoc exemplo Johanni Baptistae vestis init ἀπὸ τειχῶν καμήλου, καὶ ξώνη δερματίνη, Matth. 3. 4. Auctor Epistolae ad Hebraeos μηλωτὰς vocat, & ἄιγοια δέρματα, cap. 11. vers. 37. Quod vestimenti genus ut est simplicissimum, ita etiam antiquissimum. Indè prisci Graecorum Heroes apri, aut tigridis, aut leonis exuviis induebantur, aut pelle Lybistidis ursae; ut Baccha nebride, id est, hinnuli; aut bassari, id est, vulpis pelle, qui Coptis etiamnum BAXIP. Et, apud Salustium, Germani rhenonibus corpus tegebant. Romae etiam, Curia, praetexto quae nunc nitet alta Senatu, Pellitos habuit rustica corda patres. Verbera pellitus setosa movebat arator. Indè Lucretius de mortalium primis agens, lib Nec dum res igni scibant tractare, neque uti Pellibus, & spoliis corpus vestire ferarum.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
