# Hierozoicon. Vol. 1 94-3

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1, CAPUT SECUNDUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/94-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-1/94-3

Nempe utut nudis hominibus videatur obvium ferarum & pecudum pelle vestiri, tamen ille pellium usus latuit primos mortales, donec à Deo edocerentur. Quod sibi volunt haec verba Mosis, Gen. 3. 21. Fecii Deminus Deus Adamo & uxori ejus tunicas pelliceas, quibus vestivit eos. Non possum non addere Columellae conjecturam in praefatione lib. 7. Nomina Pecuniae & Peculii tracta videri à Pecore, quod non solùm veteres possederunt, sed adhuc apud quasdam gentes unum usurpatur divitiarum genus. Ut enim nos pecuniâ, ità pecore veteres utebantur in permutatione rerum. Prov. 27. 26. Agni erum ad vestitum tuum, & pretium agri sunt hirci. Quod ibi de hircis dicitur ad quodvis pecus pertinet. Proinde Graecum verbum ἀνεῖσθαι, emere, ductum putatur ἀπὸ τῶν ὄνων, ab asinis: ut & πωλεῖν, vendere, ἀπὸ τῶν πώλων, ab equuleis, & ἄρνυθαι, consequi, per mutare, ἀπὸ τῶν ἀρ νων, ab agnis. Quò nonnulli referunt, quòd Gen. 33. 19. Jacob emisse legitur partem agri filiorum Hemor Θἐκατὸν ἀμνῶν centum agnis. Quod praeter Graecos sequuntur Chaldans, Syrus, Samaritanus, Arabs uterque, & Vulgatus Interpres. Alii tamen ἐκατὸν μνῶν, id est, centum minis, legunt, alphâ extrito: aut pro agnis nummos intelligunt agni effigie signatos, quales cudisse legitur Servius Rex Romanorum; quia in narratione Stephani proto Martyris, Act. 7. 16. ager ille dicitur emptus πμῆς ἀργυρίς argenti pretio. Quamvis possit regeri, argenti, vel pecuniae nomine eo loco censeri, quicquid illâ aetate praestabat pecuniae rices. Quod Arabs Actorum Interpres egregiè expressit vocabulo Cab, quippe 34) tam ad pecudes refertur, quàm ad nummos. Alcamus, & X C, De Avibus 13 Cap. III.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
