# Hierozoicon. Vol. 2 100

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/100

Et Theodoretus in Commentario, Ti δὴ ποτέφησι παραινειτέ μοι ρυγεῖν, καὶ τὰ ὄρη περινοστεῖν στριθίς δικὴν ἐπτοημένου; Quorsum, inquit, me hortamini, ut fugiam, & montes pererrem more passeris exterriti? Sed Hieronymus me liùs, ut quidem puto Transvola in montem ut avis ut & plerique recentiores. Quia passer avis montana non est. Et Davia, de quo hic agitur, Saulem dicit se persequi, ac si quis persequeretur, non passerem, sed avem Kore in montibus, i Sam. XXVI. 20. id est, rusticulam, ut docuimus. Frustrà objeceris aven esse juxta Larium in Italiae lacum, quam passerem montanum vocant. Neque enim illa avis verè est passer, sed è merularum genere, ut pluribus probat Gesnerus pag. 608. Nec magìs ad rem est hic Galeni ocus De ingenio sanitatis capite secundo, Ex avibus laudantur perdices cum montanis omnibus passeribus Neque enim ibi intelliguntur passeres propriè dicti, qui calidissimi sunt, & libidinem incitant, sed ex avi bus minutis in genere cae, quae montanae sunt. Minutas enim aves quandoque σρεθία vocari in confesso est. Moschopulus, Περι χδων pag. 178. Τρωγλη. ἡ τρύπα, ἀφʼ οὐ τρωγλίτης, ος καὶ στρυθὸς λέγεται στρυθία δὲ ἀδετέρως παντα τὰ μικρὰ τῶν ὀρνίθων. Ita etiam Phavorinus in Σῥυθία. IV. Quartus locus est Ps. L.xxxiv. 4. DE SI ΓRED pro quo Graeci, καὶ γὰρ στρουδίον δρε ἑαυτῷ δικίαν. Et α δαρ ασκ] οῦ Arabs eodem sensu Et Vulgatus, Etenim passer invenit sibi domum. Et Hieronymus, Siquidem passer invenit domum. Et Kimchius in Lexico probat hoc loco ND, tsippor non esse nomen generale ad omnes aves, sed certae speciei peculiare, quia in hemistichio sequente M deror est hirundo, ut is quidem asserit. Itaque, inquit, JUNM DD IVND VIN O quandoquidem posterius (id est, Maderor) peculiaris avis nomen est, ita etiam prius nempe VD tsippor.) Proinde in Commentariis idem statuit Ne ibi esse aviculam, quam Hispani vocant λλυρ paxaro, id est, passerem. Ita igitur reddendus est hic versus ex mente Kimchii, Etiam passer invenit domum, & hirundo nidum sibi, ubi poneret pullos suos, nempe altaria tua, ô Deus exercituum. Cui sententiae nos accedimus, nisi quòd 7, deror pro hirundine palumbum interpretati sumus. Et altarium nomine per Synecdochen partis pro toto Tabernaculum intelleximus, ad cujus trabes nidulati sint tam passeres, quàm palumbi, ut jam alibi dictum V Quintus locus Psal. cii. 8. Vigilavi, & fui VDV31 θῃ ττα ubi Graeci, ὡσεὶ στρεθιον μονάζων ἐπὶ δώμάτι· & Vulgatus, Sicut passer solitarius in tecto: & Arabum unus, Fui ut passer super in solitudine mea 398.X tectum: & alter, Factus sum ut passer, qui manet super tectum solus Et Apollinaris Ἡ στρουθόν τιν αὖπνον ἔοντʼ ἐν δώματι μοῦνον Aut passerem aliquem, qui insomnis est in tecto solus Nempe Damir suprà

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
