Latin
CAPUT VICESIMUM SECUNDUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 102
Unproofread scanNot analysed yet
Quâ notione in Niphal à Sophonia usurpatur capitis tertii versu sexto. Itaque ex ipso bubonis nomine, quod illi indiderunt Chaldaei, Syri &Arabes, eum colligas avem esse solitariam, &in desolatis locis degentem. Sed &ideo bubo vocatur avis solitaria, quia gregale non est animal, sed soli vagum. Unde Poëta libro quarto Aeneidos Solâque culminibus ferali carmine bubo Visa queri, &longas in fletum ducere voces. At passer quorsum dicatur solitarius, cùm &grega ria sit avis, &sub adium tectis nidificet? Fateor quidem in passerum genere quosdam esse sylvestres. Un de est, quòd Athenaei libro nono Alexander Myndius docet δυο γίνη εἶναι τῶν στρυθων, τὸ μὲν ἥμερον, τὸ ἄγριον, passerum duo esse genera, unum domesticum, alterum sylvistre. Sed sysvestres passeres ad aedium tecta se non conferunt, quomodo avis, de qua Psaltes quam super tectum describit. Itaque, si de passere agitur non potest intelligi passer sylvestris, sed solum domesticus. Respondent, domesticum passerem ideo dici solitarium, quia compare viduatus est. Quod ferri posset, si passer, aequè ac turtur, aut columba, con juge amissa maneret viduus. Sed aliis moribus vivi tur inter passeres, animal salacissimum, &tam multa Veneris, ut non quidem centies, quomodo referunt Arabes, sed septies saltem in hora foeminam ineat. Unde est, quòd illum currui Veneris Poëtae jungunt. Proinde nulli legi addictus in promiscuam Veneren