# Hierozoicon. Vol. 2 102-2

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/102-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/102-2

ruit, neque habet certam conjugem. Itaque ut ma ritus non fuit, ita neque fit coelebs. Hinc est, quòd de passere solitario nihil habent Philosophorum libri. Et toto coelo errant, qui Gallicum passeris nomen de ducunt ex Graeco μόνιο. Apri enim est Epithetum μονιος, non passeris. Nobisque adeò moineau plani aliud, nempe μοναγισκος monachulus. Quo nomine mas appellatur, quia monachorum more videtur esse cucullatus. Aliud item Tridentinis passer solita rius. Is enim non est è passerum, sed e merularum genere, qui à Philosopho describitur βαlos fuscus, & ἐπὶ τῶν πετρῶν. καὶ ἐπὶ τῶν κεράμων τὰς διατειβὰς ποιων in saxis & tegulis degens. Itaque hoc nihil ad rhombum. Jam si rogaveris quorsum nocturna avem putà bubonem, aut noctuam Psaltes supre tectum describat, responsio erit obvia. Quamvis enim bubones & nectuae in desertis locis nidificent, noctu tamen ad urbes & loca culta nonnunquam se conferre & ex aedium tectis & culminibus ferale suum carmer occentare in more habent. Quod nemo est qui nor aliquando audiverit. Itaque nihil tam frequens apud Poëtas. Ovidius Metam. lib. 6. Fab. tectoque prosanus Incubuit bubo, thalamique in culmine sedit Et in Ibin versu 223. Sedit in adverso nocturnus culmine bubo Tibullus libri primi Elegiâ sextâ – è tectis strix violenta canat. Propertius libro quarto in Epistola Arethusae ad Lycotam Sive in finitimo gemuit stans nectua tigno Et Poeta summus libro primo Georgicorum, de culmine summo Nequicquam seros exercet noctua cantus. Et in loco nuper citato, Solâque culminibus ferali carmine bubo.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
