# Hierozoicon. Vol. 2 103

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/103

quae ad Passeres referunt Sed & apud Historicos hujusmodi exempla passim occurrunt. Lampridius ubi de morte Commodi Imperatoris, Bubo etiam supra cubiculum ejus deprehensus est tam Romae, quam Lavinii. Supra cubiculum, id est supra tectum cubiculi. Dio etiam in Commodo, Oβύναι ἐπ᾽ αὐτοῦ ἔβυξεν, Bubo super illud (id est, super Capitolis tectum) bubulavit. Ita enim legunt nonnulli pro απʼ ἀυτοῦ ab eo. Et in ejusdem Augusto bellum Asti acum significavit bubo in templum Concordiae volanκαὶ ἐπὶ τοὺς ἄλλους ἐπικαθημενος, & aliis (id est, aliorun tectis) insidens. Ammianus denique libro trigesimo ubi de Valentiniani obitu, Apud Sabariam eodem ad huc constituto, bubo culminibus regii lavacri insident occentansque funebria, &c. Concludimus igitur Psal tis avem solitariam, quaeque noctu vigilat & tectis insidet, non esse passerem, ut volunt, sed bubonem aut noctuam. Passer quidem sub tecto nidificat, sed non 33 ey super tectum, quod ait Psaltes VI. Sextus locus est Ps. civ. 16. Saturabuntur arbores Dei, cedri Libani, quas plantavit, ubi DVDS dsipporim nidificant. Arbores Dei, id est, arbores celsissimae. Tale Cedri Dei, Psal.IXXX. 11. Montes Dei, p. XXXVI. 7. Flamma Dei, Cant. viii. 6. id est, flamma vehementissima Luctationes Dei Gen. XXX. 5. Id est, luctationes gravissimae. Itaque arbores Dei & cedri Libani proponuntur ut Synonyma; quia cedri sunt inter arbores procerissimas. Et saturari dicuntur arbores Dei & cedri Libani, imbre scilicet, de quo versu decimo tertio. Et Deus has plantare, ut arbores aloes Num. xxiv. 6. quia sponte proveniunt, & solo Dei nutu absque hominum labore, & curâ. Additur in his nidificare I VIS tsipporim, id est, passeres, ut multi putant. Ita enim LXX, Ἐκεῖ στρυθία ἐννοσσεσουσι Et Symmachus Oπε στρυθία ἐννοσσώσει. Et Vulgatus, Illic passeres nidificabunt. Et Apollinaris, Κεῖσε νεηγινέων πέλεται στρυθων ἀλεωρὴ, Illic nupernatorum passerum est perfugium. Et Arabi Illic AUE

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
