Latin
108.1 to 108.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 108.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Jam si libet audire Hebraeos, Josephus, De bello Judaico libri tertii capite quinto, Romanos in prima legionis cohorte aquilam pro signo ideò habuisse scribit, quia ἀετὸς est βασιλεύς τε διωνων ἀπάντων, καὶ ἀλκιμότατος, omnium avium Rex, &validissimus. Et Kimchius in Ezech. xvii. 3. 717721217 on Nu 1 Γ γυ γN 9hD hῇ γῇ τη ἡ το Aquila ibi est typus Nebucadnetsaris Regis Babyloniae quia ut aquila Rex est avium, ita Rebucadnetsar Rex fuit omnium terrae Regum. Hinc in Masal Kadmoni Fabula tricesima octava hanc habet inscriptionem, 2 Θη πρι Figura aquilae super solium suum, &Synhedrium avium circa illam sedentium. Nempe in avium concilio pingitur aquila coronâ insignis, &in solio subimis, &illi adstant aves reliquae. Et de aquila Baal Hatturim hujus capitis statim initio JO NI OBI Ea in aves regnum obtinet. Patres denique id ipsum sic definiunt. Ita Ambrosius Hexaëm. lib. 5. cap. 18. aquilam appellat regalem avem, &ei tribuit regale fastigium. Hieronymus in Mich. i. Aquila, quae regina est avium. Et in Dan. vii. Vt leo inter bestias, ità aquila inter aves regnum tenet. Epiphanius in Physiologo capite sexto Ἔσι γὰρ ὁ ἀττὸς βασιλῶς τῶν ὀρνέων! Aquila enim est avium Rex, aut Regina, si mavis. Theodoretus Praefatione in Canticum, de loco Ezech. xvii. 3. Αιὸν μ τὸν βασιλέα ⟨ἔνόησεν) ἐπειδὰν καὶ τὸ ζῶον βασιλικόν. Aquilae nomine Regem intellexit, quia regium est animal. Theodorus Heracleensis in Psal. cii. Ἐπειδὴ ὁ ἀετὸς δοκεῖ βασιλεειν τῶν πατείνων ἀπάντων. Quia aquila imperare videtur omnibus volucribus. Et paulò post, Δια γὰρ τὸ ὄρνιθος τοῦ ἀττοῦ τὴν βασιλείαν ἀινίττεται, Nam per aquilam regnum significat. Quid? quòd vulgo persuasum fuit aquilae cum trochilo ideò esse certamen; quia καλεῖται πρέσβυς, καὶ βασιλὰς, vocatur Senator, &Rex, quasi hoc illi nomen invideat. Ita testatur Philosophus Hist. lib. 9. cap. 11. Unde Plinius lib. 10. cap. 74. Dissident aquilae &trochilus, si credimus, quoniam Rex appellatur avium. Aquila Hebraicè O neser unde dicatur, Magistros latuit hactenus. Absurdum enim est commentum Rabbi Bechai in Gen. ii.