Latin
NDI PPUND NDE IDDID NVN
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 111
Unproofread scanNot analysed yet
Interim recens non est loci Danielis corruptio, cum praeter Arabem interpretem illam sequantur Theodoretus in Danielem, &auctor Quaestionum, quae Justino tribuuntur Quaestione 44. &qui Prophetarum vitas scripserunt sub Epiphanii &Dorothei nominibus, qui, quamvis spurii Scriptores, &ψεδώνυμοι, sunt tamen satis vetusti sam, si conferas tria haec loca, primum Psaltis, Renovabis ut aquila juventutem tuam; secundum Esaiae, Sperantibus in Dominum instaurabuntur vires, succrescent pennae sicut aquilis; tertium Danielis, Pili ipsius ut aquilarum creverunt: videbis in omnibus agi de aquilarum plumis, quae post ψίλωσιν redintegran tur. Unde sit, ut aquila vegetior, adeoque etiam junior esse videatur. Neque his absurdè jungatur Jobi locus de accipitre capitis trigesimi noni versu 29. Nunquid ex intelligentia tua 73 &plumescet accipiter, alis ad Austrum expansis? Nempe, ut in illa ψιλώσ] Solis blando calore refocilletur, &recreetur, &novae plumae in deperditarum locum facilius renascantur. Ad haec cùm non satis attenderent multi veteres, de aquilarum. νακαινωσει, &ἀνανεώσει multa commenti sunt, quae piget hic referre. Notum est Saadiae commentum apud Kimchium in Ps. cili. &Es. Il. 72 y τιν