# Hierozoicon. Vol. 2 113

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, DIDIIDUNI SE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/113

Renovabe ris per poenitentiam, ὡς ἔκεινος διὰ τῆς καλιρυτας περων, sicut illa per pennarum repullulationem In aquilarum generibus multis à colore nomen est d) Aristo Ita (d) πύγαργος dicitur ab albicante cauda, à fusco Hist. lib. colore μορονὸς, à nigro μελαναίετος, ab alarum notis Plin. lib. 16 ὀρκνόπτερος, & χρυσαίστος, quae & ἀστερίας, ab aureo fulcap. 3. gore, & maculis aspersis stellarum instar. Ad quam retero haec Ezech. XVII. 3. Aquila grandis, magnis alis, lon gis pennis, plena plumâ, in qua? o, rekama, id est, Phrygium opus. Nam aquilam illam ἀσεείαν, sive stel larem, aquilarum esse maximam haec Aeliani nos docent Hist. lib. 2. cap. 39. Ακύω δέ τι καὶ γένος ἀετῶν, καὶ ὄνομα αὐτων χρυσαίετον ἔθεντος ἄλλοι δὲ ἀστερίαν τὸν αὐτὸν καλοῦσιν· ὅραται δὲ οὐ πολλάκις, &c. μέγιτος ἀττῶν εἶναι πεπιστεύται. Audio etiam aliquod aquilarum genus esse, quam alii Chrysaeton, alii Asteriam, au stellarem appellant. Non saepe apparet, &c. Maxima autem aquilarum esse creditur. Sed aquilae genus san guineâ caudâ nullum novi, qualem his verbis describit Syrus interpres Apoc. viii. 13. Et vidi, & audiv. aquilam unam volantem in medio, vt L 203. ORa cui sanguinea erat canda. Itaque hic haereret calculus, nisi paterent fontes erroris. Graecè est ἐν μισουρανήματι, hoc est, in medio coelo. Id inter pres accepit, quasi legisset ἐν μέσῳ ὑρὰν αἵματι supple βεβαμμένὴν ἔχοντος, aquilam in medio caudam sanguine, supple tinctam habentem, quo nihil fingi potuit ineptius. Vide in hunc locum Notas Edwardi Pocockit viri in his literis longè doctissimi.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
