# Hierozoicon. Vol. 2 114

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, CAPUT SECUNDUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/114

serrata, affabrefacta, tantae utrimque erant hujus alae. Et apud Gesnerum pag. 206. Georgius Fabricus nidi a quilae meminit inter Misenam, & Bresam, Germaniae oppida Anno 1500. reperti, ac trium in eo pullorum quorum unius alae per transversum extensae septem ulnarum mensuram aequabant His alis aquila rapidissimè fertur, & summo cum mpetu, maximè cùm in praedam ruit. Hinc Apuleius libro primo Floridorum aquilam ait in praedam su pernè sese ruere fulminis vice. Et apud Ciceronem libro secundo De Divinatione cum ad interpretem re tulisset cursor aquilam se in somnis visum esse factum, Vicisti, ait ille: ista enim ave volat nulla vehementius. Proinde draconem, alioqui audax animal, & intrepidum, alarum aquilae solo fragore fugari veteres tradunt. Aelianus Hist. lib. 2. cap. 26. Καὶ τὸν γε τῆς πτέρων αὐτοῦ ῥοῖζον, καὶ τὸ γὰρ θηρίων ἀφεπτό ττον, ὅμως κατέπτηξ ἐν ὁ δράκων ἀκούσας μόνον καὶ παραχρῆμα κα τίδυ, καὶ ἀσμένως ἡρανίσθη. Phile capite primo Τούτου δὲ καὶ τὴν ῥοῖζον ἀκούσας δρακων, Ἐπτηζε τε παραχρῆμα, καὶ συνεστάλη. Καὶ τοὺς μυχοὺς ὑπῆλθε τοὺς ἀποκρύφυς Hinc est, quòd Aquilonem ventum appellari vult Festus à vehementissimo volatu ad instar aquilae. Et aquilam ipsam Graece ἀετὸν dici plerique putant ἀπὸ τοῦ αἵσσειν, quod est cum impetu ferri, & irruere. Nos ab WW, ajit, deduximus, quo nomine Hebraei avem rapacem vocant. Sed res ferè eodem redit. Nam Di ab OV factum, id est, ab involando, & irritendo. Haec eò pertinent, ut doceamus non frustrà esse, quòd Scriptura toties eorum, qui ad pugnam ruunt, velocitatem, & impetum confert cum aquilis, adeoque cum aquilis in praedam involantibus. Ita Deut. xxviii. 49. Excitabit Dominus contra te gentem remotam, ab extremis terrae finibus, τοι καὶ λει κρ ἐηνοlat aquila. Graeci, ωσεὶ ὅρμημα ἀετοῦ & Hieronymus, in similitudinem aquilae volantis cum impeta. Ita Iliad. 9. versu 252. Achilles in Trojanos irruens: Poëta describitur, αἰττοῦ διματʼ ἔχων, aquilae impetus habens. Οἱματτa enim Scholiasti sunt ὀρμηματα. Hesychio, Οιματα, ἀετοῦ ὀρμηματα. Proinde idem Poëta de Hectore Iliad. χ. versu 308 Οιμασεν δὲ ἀλεῖς, ὡς τʼ αἰετὸς ὑψιπετήεις, Irruit autem cum impetu conversus, ut aquila altivolans. Perperam igitur Philitas pro αἰετοῦ ὅιματʼ ἔχον legi voluit αιότου ουματʼ ἔχον, aquilae oculos habens Neque enim hic agitur de aquilae oculis, sed de irruentis impetu. Eodem pertinet, quòd Saulem, & Jonathanem viros pugnacissimos, David fuisse asserit aquilis velociores 2 Sam. i. 23. Et quod de Chaldaeis scribit feremias capitis quarti versu decimo tertio, Equos habent aquilis velociores. Et de illorum Rege fer. XIVIII. 40. Vt aquila involabit, & in Moabum extendet alas suas. Et rursus fer. xlix. 22. Ascendet ut aquila, & incolabit, & extendet alas suas in Bosram. Et Thren. IV. 19. Leviores sunt coeli aquilis persecutores nostri. Eâdem Aquilae volatus Eâdem similitudine, sed in diverso argumento, utitur Job capitis noni versu 26. Praeterierunt (dies mei ceu naves? At ebe, ut aquila volat ad escam.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
