Latin
115.1 to 115.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 115.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
quibus verbis, ut hoc obiter dicam, Ebe suspicor esse fluvii nomen cum Selomone, &aliis: quia hodieque duo sunt, &Ebe, vel Ebbe nomine, in illis locis: amnes -quorum unus est prope Cupham, alter in Babyloniae regione vasit, quae Graecorum est Mesene. Vide Cl. Golii Lexicon pag. 2. Posset &aliud afferri, aba Verbum est ad iter accingi. ItaArabibus -,que hinc tant ist, naves ebe, dici queant, naves veloces ad iter accinctae, aut actuariae, si mavis, quae sunt expeditiores. Itaque tam hujusmodi navibus, quàm avibus, quas diximus, id est, aquilis ad escam properantibus, comparantur rapidè decurrentis aevi nostri spatia, non solùm, quia parutrobique est celeritas; sed &quia temporis semel e lapsi nihil remanet, ut aquila in aëre, &navis in mari, nullum sui vestigium relinquunt: quod observat Solomon Prov. XXX. 19. Unde est, quod Sap. v. 10, 11 12. utrâque similitudine eleganter utitur libri auctor, quisquis est, ut doceat nos vix dum natos statim ita deficere, ut vitae ante actae nihil supersit am aliud in aquilarum volatu est observandum, eum non modò velocem, sed &constantem esse. Neque enim aquila citò fatiscit, sed ubi res postulat, diutissimè volat, &in loca remotissima fertur. Unde est, quòd Poëtae fingunt aquilas duas, à Jove emissas, unam ab extremo Ortu, alteram ab extremo Occasu à volatu non destitisse, donec Delphis convenissent aut in vicino Parnasso. Vide Pindarum Pyth. 4. &ibi Scholiastem, Strabonem libro nono, Plutarchum De Orac. &Claudiani Prologum in Panegyricum Manlii Theodosii. Quale est Arabum commentum apud Damirem Sol, UL Σ Δα 32. ν L Ila CXII, ατ εʼ ο Ea est omnium avium vehementissimi volatus, &alas habet robustissimas: ita ut quidquid est inter Ortum &Occasum unà die pervolet. Proinde aquilinas alas Scriptura iis accomodat, qui procul amoventur. Sic Apoc. xii. 14. mulieri, quae est Ecclesia, dantur duae alae aquilae magnae, quibus in desertum volet à conspe ctu serpentis. Et Ps. cxxxix 9.