Latin
116.1 to 116.4
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 116.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Unde oraculo de Atheniensibus edito, Αιετὸς ἐν νεφέλησι γινῆσεαι, —Aquila in nubibus fies, Scholiastes Aristophanis in Avibus significari ait illos τοσοῦτον οὐξηθήσεσθαι, ὅσον αἰετὸς ἐν ἄλλων ὀρνέων ἐν ταῖς νεφέλαις προύχει, tantum augendos, quantum aquila in nubibus supra reliquas aves eminet. Aben Ezra quoque in Job. xxix. 30. 18 nno M Nulla est avis, quae sublimiùs, se attollat. Et Kimchius in ferem. Ilix. 16. candem volare asserit nimiurt non omnibus avibus celsius. Et Apuleius libro primo Floridorum, Aqui la enimverò cùm se nubium tenus altissimè sublimavit; evecta alis, totum istud spatium, quo pluitur, &ningitur, ultra quod cacumen nec fulmini, nec fulguri locus est, in ipso, ut ita dixerim, solo aetheris, &fastigio hyemis. Et Horus libri secundi capite quinquagesimo tertio, ὑψηλότερον πάντων τῶν ποτεινων ἔπταται, omnium avium altissimè volat. Unde est, quòd à Poëtis passim dicitur (a) ὑψιπέτης, &ὑψιπετήεις altivolans. Quin ob id ipsum, quòd in sublime volat, si Aristoteli cre- (a) Vide llidimus Hist. lib. 9. cap. 32. θεῖον οἱ ἄνθραποὶ ράζιν ἐξ 219, Iliadv. μῶνον ἦν ὀρνέων, homines solam avium divinam esse per822. Iliad. x 108. Odyss. v hibent. Saltem hinc ortae fabulae de aquila in sinu fovis, &fulminum administra. Et quòd ejus pennar Nonn. Dioys. lib. alii ad ignem elementarem, alii ad vicini Solis radios exuri somniârunt. Ut de aquila taceam è rogo Caetarum emitti solitâ, tanquam principis animam in coelum delaturâ. Ita enim credebatur. Dio libro quinquagesimo sexto in Augusti funere, Καὶ ἢ πυρα τὰ ἀναλίσκετο ἀετὸς δέ τις ἐξ αὐτῆς ἀρεθεὶς ἀπιπτατο, ὃ καὶ δὲ τὴν ψυχὴν αὐτοῦ ἐς τὴν ὑρανὸν ἀναφέρων. Et rogus 40 consumptus est, ex quo evolavit aquila ejus animas in coelum ferens. Herodianus libro quarto, Αττὸς ἀρίεται σὺν τῷ πυρὶ ἀνελευσόμενος εἰς τὴν αἰθέρα, ὃς φέρειν ἀπὸ γῆς ἐς οὐρανὸν τὴν τοῦ βασιλέως ψυχὴν πιστεεται ὑπὸ Ρωμαίων. Simul cum (subjecto) igne ascensura in aetherem aquila dimittitur, quam è terra in coelum principis animam deferre Romani credunt.