# Hierozoicon. Vol. 2 116.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 116.5 to 116.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/116.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/116.5

Proinde in veterum nummis ab una parte videre est Imperatoris effigiem, ab altera aquilam, cui sedeat Imperator, cum hac inscriptione, CONSECRATIO S. C. Et Rex, aut Princeps aquilâ vehi se somniet, id illis mortem portendere scribit Artemidorus libri secundi capite vigesimo, quia hos mortuos mos vetus erat πλάσειν τε, καὶ γράρειν ἐπὶ ἀετων ὀχουμένους, fingere, & pingere aquilae insidentes. Quid? quòd ex ipsa Scriptura videtur posse colligi aquilam volare in coelum usque & nidum habere inter stellas? Ita enim Solomon Prov. XXIII. 5. Vt aquila volabit in coelum. Et Abdias versu quarto Idumaeos alloquens munitionum suarum altitudine superbientes, Si extuleris tanquam aquila. & inter stellas posueris nidum tuum, indè dejiciam te, ait Dominus. Sed coelum ab Hebraeis pro aëre sumi etiam pueri sciunt. Et nidus poni inter stellas eâdem Hyperbole dicitur, quâ Rex Babyloniae ità se effert Es. XIV. 13. In coelum ascendam, & supra stellas Dei exaltabo solium meum. Cui non est absimilis haec Terxis jactantia Herodoti libri septimi capite decimo, Γήν τε τὴν Περσίδα ἐπο δέξομεν τῷ Διὸς αἰθέει ὁμηρέναν Terram Persidem aetheri Jovis conterminam reddemus. Nempe ut supra stellas exaltare solium suum, & terram suam aetheri Jovis conterminam reddere, est ad summum sublimitatis fastigium evehere: ita tidum inter stellas collocare dicitur, qui in celsissimis locis nidificat. Quod ab aquila praestari praeter Abdiam Peremias etiam docet in loco huic parallelo d onden Idim. qui c ussumer nid. licis in a ibi chillens,

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
