Latin
CAPUT SECUNDUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 119
Unproofread scanNot analysed yet
Neque id latuit Philosophum, qui de aquila sic habet ubi suprà, τοῦ δὲ πότεται ὅπως ἐπι πλεῖστον τόπον καθορε, clat si blimis, ut plura loca despiciat. Et Apuleius, Cùm igitur eò sese aquila extulit, &c. indè cuncta despiciens, &c. circumtuetur, &quaerit quorsus potissimùm in praedam supernè sese ruat. Quae sunt his Jobi consona, Indè rimatur cibum oculis procul despicientibus. Rimatur Hebraicè est Tr quod Verbum propriè fodere significat, sed hic rimari oculis. Cujusmodi Metaphora est etiam in rimandi verbo. Nam propriè rimari est rimas agere, &penè idem quod fodere. Unde Poeta libro tertio Georgicorum, Ergo aegrè rastris terram rimantur &ipsis Unguibus infodiunt fruges Nec frustrà additur oculis aquilam procul intueri. Neque enim ullum est animal aquila perspicacius Homerus Iliad. 5. versu 674.