# Hierozoicon. Vol. 2 12

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, CAPUT SECUNDUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/12

Alae & pennae per συνεκδοχὴν hic pro toto corpore. Argento obductae id est, argenti instar summè albae, & cum splendore quodam candidae. Quippe argentum Gracè ἀργύριον dicitur παρα τὸ ἀργν, τὸ λευκον & argentea vocantur quae maximè candent. Unde Poëtae ἀργυρόπεζα Θέης id est, ἀκόπους. Ita est in Hesychio, qui idem ἄργυ ροδινὴν κρὴνὴν explicat λευκα ῥεματα ἔχουσαν, & Aeneidos libro octave argenteus anserteste Servio, est epithetum coloris. Corvus quoque tum ales erat argentea, cùm columbas aequabat albedine. Ovidius Metam. lib. 2. Tab. 7 Nam fuit haec quondam niveis argentea pennis Ales, ut aequaret totas sine labe columbas. In columbis enim quaedam sunt maximè albae. Var ro, De re rustica lib. 3. cap. 7. Alterum genus illud columbarum est clementius, quod cibo domestico conte. itum intra limina januae solet pasci. Hoc genus maxime est colore albo. Aliquando scilicet, & alicubi, non semper nec ubi vis locorum. Nam in Graecia albae columba serò visae sunt, nempe cùm Xerxis copiae ad montem Atho sunt profligatae. Quod in Persicis disertè tradit Charon Lampsacenus, qui tum vivebat, & scripsit ante Herodotum. Athenaeus libro nono, Χάρων δὲ ὁ Λαμ ψακηνὸς ἐν τοῖς Περσικοῖς πρὶ Μαρδονίου ἱστορῶν, καὶ τῶν δια ρθαρέντο στράτου Περσικοῦ πρὶ τὸν Ἀθω, γρόρει ταύτ Καὶ λευκαὶ πριστεραὶ τότε πρῶτον εἰς Ἑλλύνας ἐφάνησαν 'πρότερον οὐ γιγνόμεναι. Charon Lampsacenus in Per sicis de Nardomo agens, & de Persico exercitu ad montem Aldo prostigato, haec scribit. Et candidae columbae aqua Graecos tum primum visae sunt cùm antea nellae fuissent, nempe in Graecia, non usquam ut perperam ibi habet interpres. Aelianus in Variis lib. 1. cap. 15. Χέρων δὲ ὁ Λαμψακηνὸς περὶ τὸν Ἀθα ρανήναι πριστερος λευκὰς λέγει ὅτε ἐνταῦθα ἀπώλοντο ὼ τῶν Περσων τριέρεις παρακαμπτουσαι τὸν Ἀθω Charor vero Lemps. cenus asserit circa Athon visas esse columbas albas, cùm ibi perierunt Persarum triremes Athon praeterlegentes. Sequitur in Psalmo, in τιπι γγργα Et pennae ejus pallore auri supple ob ductae, quod repetendum ex priore hemistichio. Pallore auri, id est, auro palloris, seu pallido. Tale Hab ii6. DD28 densitas luti, pro luto densitatis, seu densc. NIIII SIDDI NI praedicatum pro sub 6. jecto, ut hic habet Kimchius. Aurum vocatur charite, id est, è terra effossum, hic, & Zach Unde fit ix. 3. & passim in Sol. monis Proverbiis Graecum χρυσος. Et pallor auri est post geminatis literis, ut ignificatio si intensior. Itaque ab hoc i pso Verbo fit Aethiopum CCap: mark pro auro. Pallorem auri Graeci interpretes rectè vocant χλωρότιτα χρυσίε., Is enim verus est auri color. Hinc Dioge nes rogatus Διὰ τὸ χρυσίον χρωρὸν ἐστιν, Cur au rum palleat? respondit. On πολλὲς ἔχει τοὺς ἐπιβουλε ortas, Quia multos habet insidiateres. Ita est in Laertio & Catunus in nuptiis Pelci & Thetidos, O quam saepe magis lurore expalluit auri! Et tursus ad Juventium. Pars secunda. pennis.

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
