Latin
CAPUT SECUNDUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 121
Unproofread scanNot analysed yet
Et Tzetzes Chil. 5. cap. 9. negat aquilarum genus ullo modo cadavera attingere, verba sunt Αέοντες θηρες, συν ἀυτοῖς καὶ ἀετων τὸ γένος, Νέχρῶν οὐκ ἀπογεύονται τὸ συνολον σωμάτων Leones ferae, &cum ipsis aquilarum genus, mortua corpora plane non gustant. Cui effato tam generali nisi addantur exceptiones non constabit sua veritas ut jam allata abunde probant. Quae firmantur insuper ex verbis Solomonis Prov. XXX. 17. Oculum, qui patrem deridet, matrisque disciplinam spernit, hunc ffodiunt corvi vallis, &aquilae pulli comedent. Nempe in parentes rebellio tum crimen erat lethale, ut patet ex Exod. XXI. 15, 17. Levit. XX. 9. &Deut. XXI. 18. Et damnatorum corpora manebant insepulta, ferisque &avibus carnivoris exposita. Nec frustra est, quòd oculi meminit Solomon, cùm in toto corpore pars nulla sit rapacium avium injuriis tam obvia. Unde est, quòd Epictetus rationem explicans veteris Adagii, Κρεῖττον εἶναι ἐς κορακας ἀπελθεῖν, ἢ ἐς κόλα145 Satius esse ire ad corvos, quàm ad adulatores. Οἱ μεν κόρακες, inquit, τῶν τετελευτηκότων τοὺς ἐφθαλμοὺς λυμαίνονται, ὅταν ἀυτῶν οὐδὲν ὅτι χρεία· οἱ δὲ λακες τῶν ζώντων τὰς ψυχὰς διαφθεῖρουσι, καὶ τὰ τοῦτων ὄμματα τυρλάττουσι· Corvi quidem mortuorum oculos tum demùm vastant, cùm nullius sunt usus: sed adulatores vivorum animas corrumpunt, &oculos excoecant.