# Hierozoicon. Vol. 2 127.5-7

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, 127.5 to 127.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/127.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/127.5

lib. 2. cap. 1. Persici Reges aquilam auream, pennis extensis, pre regali signo habebant, quod alibi docuimus ex Xeno phonte, Curtio, & Philostrato. Neque vero est absimile priscos Assyriae Reges hoc idem habuisse signum atque eò Scripturam alludere, quoties aquilarum nomine illos designat. Ut in verbis Ezechiclis nuper citatis Aquila magna, &c. Et Dan. vii. 4. ubi de prima bestia, quae Babylonicum imperium adumbrabat, Et alas habebat aquilae. Et Os. VIII. 1. Buccinâ fancibus tuis (admotam dicito,) Quasi aquila (involat) super domum Domini. Ubi Chaldaens Paraphrastes, O Propheta, faucibus tuis, tanquam tuba, clamita, & dic, Ecce! sicut aquila, quae sese motitat, sic ascendet Rex (Assyrius, Nebucadnetsar) cum exercitu suo, & castra metabitur contra domum Sanctuarii Domini. Et Jerem. xlviii. 40. Vt aquila involabit, & in Moabitas extendet alas suas. Et ferem. Ilix. 22. Ascendet ut aquila, & involabit, & extendet alas suas in Botsram. Nempe, ut aquila, cum impetu in praedam obviam irruebat, & mirâ celeritate bella conficiebat. Et aquilam illam meritò magnam vocat Ezechiel; quia Nebucadnetsar, Rex erat potentissimus, & magnas illi alas tribuit, id est, magnos exercitus. Ut Es. viii. 8. Implebunt alae illius latitudinem terrae tuae. Alae, id est, copiae. Atque haec quidem Aegyptio Regi cum Assyrio communia fuerunt. Itaque etiam Aegyptius vocatur aquila magna, & magnis alis. Sed Assyrio (ap. V. sis sunt lateres, Sile nis, seu plures perial narum, sentiarum steht Laudial. Obi am duces, siam illi, si Seruice dat de sept

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
