Latin
CAPUT OCTAVUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 135-2
Unproofread scanNot analysed yet
diximus, quia de ejusdem avis oculo haec leguntur, Job. XXVIII. 7. Semitam non novit DB aevis, neque eanvidit ἀντι ψ oculus τοῦ aja. Agit de fodinis, unde hominum industriâ metalla eruuntur. Quae cum in intimis terrae visceribus lateant, harum semitam, in quit Sacer Scriptor, non novit DB, ajit, id est, avis nor quaevis, sed avis rapax, quod genus multò est perspicacius. Haec in priore. hemistichio, &in altero huic parallelo, Neque eam vidit oculus τοῦ aja, vel juju, si mavis, id est, smerillonis, licè: illa avis sit oculatissima &tam cernat acutum, quàm aut aquila, aut serpens Epidaurius. Smerilionem esse veterum ἀισλωνα asalonem multa probant. 1. Quod Aristoteles (Hist lib. 9. cap. 36.) &Plinius, (lib. 10. cap. 8.) aesalonem recensent inter accipitrum species. 2. Quòd ab Aeliano (lib. 2. cap. 51.) vocatur ὄρνις ἰχυρός. 3. Et a Plinio (lib. 10. cap. 74.) parva avis. 4. Quòd iden Plinius (lib. 10. cap. 8.) aesalonem scribit omni tem pore apparere, cùm caeteri hyeme abeant. Id enim smerilloni prorsus convenit, ut à Turnero notatum Verba sunt, Inter minores accipitres sola merlina, ut Angli vocant, sive smerla, ut Germani, semper ap. paret. Tamen id falsum esse contendit nobilissimus Dominus de Grentemesnil. Sunt, qui pro aesalone aesaronem scribant. Hesychius, Λισαρων, εἶδος ἱέρακος. Utrumque fortasse ab αῖτα, quia est avis αισιο auspicata, &beni ominis, ut accipitrum omne genus Quod nullo negotio probaverim, si tanti esset,