Latin
136.5 to 136.7
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 136.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nam paulò post exacta duodecim illa saecula, Reipublicae viribus ex Occidente in Orientem translatis, Romana dignitas consumpta est, &Occidentale imperium defecit in Augustulo. Is enim purpuram deposuit Heralorum metu, qui Adovacre duce in Italiam irruperant, ut scribit Paulus Diaconus libro decimo sexto. Ita Caesari, cum in campum Martium exercitum deduceret, sex vultures apparuerunt. Conscendenti deinde rostra creato Consuli iterùm sex vultures conspecti veluti Romuli auspiciis novam urbem condituro, signum dederunt. Ita tradit Julius Obsequens. Et apud Suetonium Octavio Augusto, primo Consulatu augurium capienti, duodecim se vultures, ut Romulo, ostenderunt. Quod paulò aliter refert Dio, Πρώτῃ τῶν ἀρχαιρισιων ἐς τὸ πιδιον τὸ Ἀρεῖον εἰσελθὼν, γύπας ἐξ· καὶ μα ταῦτα δημηγορων τι πρὸς τοὺς στρατρώτας, ἄλλους δώδεκα εἶδι. Comitiorum primâ die, in campum Martium ingressus, sex vultures: nec multò pòst, cùm militibus orationem haberet, duodecim alios vidit. Ex quibus hoc saltem colligere est, vultures saepe congregari, quod de avibus aliis rapacibus non scribitur. Frustrà objeceris, quòd legitur Matth. xxiv. 28. &Luc. xvii. 37. etiam aquilas ad cadaver congregari. Neque enim ibi agitur de genuinis aquilis, sed de percnopteris, seu gypaeetis, quae sunt aquilae degeneres, &vulturinâ specie, atque ex aquilae cum vulture concubitu, ut videtur, ortae; quod suprà (a docuimus. Utut sit, quisquis in Esaiae verbis, quibus (a) (a. i. dajoth, convenire aut congregari scribit, nilvos pag. 135 an. intelligi volet is necesse habebit docere, vel experientiâ teste, vel ex idoneis scriptoribus, milvos quandoque congregari. Quod à milvorum genio tam abhorret, quàm vulturum naturae convenit. Omnino ed E Corvi nomina Omnino igitur W, dajeth, sunt vultures non milvi. Non tamen putaverim omne vulturum genus hoc nomine contineri, sed solùm nigros. 1. Quia Deut. xiv. 13. 17. à Mose distinguuntur tanquam diversa animalia N, daja, &Eri, racham quorum hoc significare vulturis genus magna ex part.