Latin
CAPUT NONUM
Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2 137-2
Unproofread scanNot analysed yet
dia contra serpentes, in quibus nigros vultures minu valere scribit libri vigesimi noni capite quarto. Ex volueribus (inquit) in auxilio contra serpentes primum vultur est. Annotatum quoque minus virium esse nigris. Nigros illos vultures αἰγυποὺς propriè dici, ac utriusque sexûs, contrà quàm alios vultures, &inter aquilinum &vulturinum genus, Aelianus his verbis tradit libri secundi capite quadragesimo sexto; Τὸς δὲ αἰγυπιοὺς ⟨λέγουσιν⟩ ἐν μεθορίῳ γύπων ὅτας καὶ αἰότω εἶναι καὶ ἄῤῥενας, καὶ τὴν χρόαν πεφυκέναι μέλανας. Et Phile aegypios pro Aegyptiis dici insinuat, cùm capite secundo scribit εἶναι, δὲ καὶ τοὺς μέλανας ὡς Λιγυπτίους. eos etiam esse nigros ut Aegyptios. Sed aliud αἰγυπιὸς aliud Λιγυπτιος. Illud ἀπὸ τῆς γυπός· hoc verò factum ex Cophti.