# Hierozoicon. Vol. 2 137

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2, CAPUT NONUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/samuel-bochart/hierozoicon-vol-2/137

album infrà dicetur. 2. Quia δαja, & dejo, atramentum, sunt Conjugata. Nè dicam à Syris & Persis, daemonem dici JCa? dajava, vel deva, al atri coloris specie, quâ potissimum hominibus se con spiciendum exhibet, ut graviorem intuentibus terro rem incutiat. Unde est, quòd quaedam sabinae species Persicè 939)Q diudar dicitur, id est, daemoni arbor. Itaque etiam à colore daja vocatur id vulturis genus, quod nigrun est. Et rectè Elias, * Daja dicitur avis, qui nigra est PQ ut atramentum. Nec immeritò Kim chius * & * revocat ad eandem Radicem. Porrò de nigro vulture multa legere est apud veteres. Ità Plinius libri decimi capite sexto dicit vulturum praevalere nigros. Et apud Poetas inter Inferorum poenas una est è gravissimis ab atro vulture rodi. Hinc Juvenalis Satyra decimâ tertiâ, nec saxum, aut vulturis atri Poena. Et Seneca in Thyeste de Tityo. Visceribus atras pascit effossis aves. Atras aves, id est, vultures nigros. Medici quoque in pharmacis suis libentius utuntur atro vulture. Sic Samonicus capite decimo quarto ad oculorum dolo rem mitigandum adhiberi vult vulturis atri Fella, chelidoniae fuerint quis gramina mista. Et capite trigesimo quarto πρὸς εὐτοκίαι stercus supponunt vulturis atri, Sentiat ut minimè partus quàm proximus urget Et capite quinquagesimo octavo ad comitialem morbum Prodest cum veteri Baccho fel vulturis atri. Quamvis alii ampli legant: & excipiat Plinius reme

---

Samuel Bochart, Hierozoicon. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hierozoicon.
